Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Francisci Assisiensis Admonitiones IntraText CT - Text |
|
|
5. Ut nemo superbiat, sed glorietur in cruce Domini Attende, o homo, in quanta excellentia posuerit te Dominus Deus, quia creavit et formavit te ad imaginem dilecti Filii sui secundum corpus et similitudinem secundum spiritum (cf Gen 1, 26). Et omnes creaturae, quae sub caelo sunt, secundum se serviunt, cognoscunt et obediunt Creatori melius quam tu. Et etiam daemones non crucifixerunt eum, sed tu cum ipsis crucifixisti eum et adhuc crucifigis delectando in vitiis et peccatis. Unde ergo potes gloriari? Nam si tantum esses subtilis et sapiens quod omnem scientiam (cf 1Cor 13, 2) haberes et scires interpretari omnia genera linguarum (cf 1Cor 12, 28) et subtiliter de caelestibus rebus perscrutari, in omnibus his non potes gloriari; quia unus daemon scivit de caelestibus et modo scit de terrenis plus quam omnes homines, licet aliquis fuerit, qui summae sapientiae cognitionem a Domino receperit specialem. Similiter et si esses pulchior et ditior omnibus et etiam si faceres mirabilia, ut daemones fugares, omnia ista tibi sunt contraria et nihil ad te pertinet et in his nil potes gloriari. Sed in hoc possumus gloriari, in infirmitatibus nostris (cf 2Cor 12, 5) et baiulare quotidie sanctam crucem Domini nostri Jesu Christi (Lc 14, 27).
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |