|
De his qui volunt vitam istam accipere, et qualiter
recipi debeant.
Si qui voluerint hanc vitam accipere et venerint ad fratres nostros,
mittant eos ad suos ministros provinciales, quibus solummodo et non aliis
recipiendi fratres licentia concedatur. Ministri vero diligenter examinent eos
de fide catholica et ecclesiaticis sacramentis.
Et si haec omnia credant et velint ea fideliter et usque in finem firmiter
obervare, et uxores non habent vel, si habent, et iam monasterium intraverint
uxores vel, licentiam eis dederint auctoritate dioecesani episcopi, voto
continentiae iam emisso, et illius sint aetatis exores, quod non possit de eis
oriri suspicio, dicant illis verbum sancti Evangelii (cf. Mt 19,21), quod
vadant et vendant omnia sua et ea studeant pauperibus erogare. Quod si facere
non potuerint, sufficit eis bona voluntas.
Et caveant fratres et eorum ministri, ne solliciti sint de rebus suis
temporalibus, ut libere faciant de rebus suis, quidquid Dominus inspiraverit
eis. Si tamen consilium requiratur,
licentiam habeant ministri mittendi eos ad aliquos Deum timentes, quorum
consilio bona sua pauperibus erogentur. Postea concedant eis pannos
probationis, videlicet duas tunicas sine caputio et cingulum et braccas et
caparonem usque ad cingulum, nisi eisdem ministris aliud secundum Deum
aliquando videatur. Finito vero anno probationis, recipiantur ad oboedientiam
promittentes vitam istam semper et regulam observare.
Et nullo modo
licebit eis de ista religione exire iuxta mandatum domini papae, quia secudum
sanctum Evangelium nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro aptus
est regno Dei. (Lc 9,62)
Et illi qui iam promiserunt oboedientiam habeant tunicam cum caputio et
aliam sine caputione qui voluerint habere. Et qui necessitate coguntur possint
portare calceamenta. Et fratres omnes vestimentis vilibus induantur et possint
ea repetiare de saccis et aliis petiis cum benedictione Dei. Quos moneo et
exhortor, ne despiciant neque iudicent homines, quos vident mollibus
vestimentis et coloratis indutus, uti cibis et potibus delicatis, sed magis
unusquisque iudicet et despiciat semetipsum.
|