Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Honorius III
Solet annuere

IntraText CT - Text

  • Caput III De divino officio et iuiunio et quomodo fratres debeant ire per mundum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III

De divino officio et iuiunio et quomodo fratres debeant ire per mundum.

Clerici faciant divinum officium secundum ordinem sanctae Romanae Ecclesiae excepto psalterio, ex quo habere poterunt breviaria.

Laici vero dicant viginti quator Pater Noster pro matutino, pro laude quinque, pro prima, tertia, secta, nona, pro qualibet istarum septem, pro vesperis autem duodecim, pro completorio septem et orent pro defunctis.

Et ieiunent a festo Omnium Sanctorum usque ad Nativitatem Domini. Sanctam vero quadragesimam, quae incipit ab Epiphania usque ad continuo quadraginta dies, quam Dominus suo sancto ieiunio consecravit (cf Mt 4,2), qui voluntarie eam ieiunant benedicti sint a Domino, et qui nolunt non sint astricit. Sed aliam usque ad Resurrectionem Domini ieiunent..

Aliis autem temporibus non teneantur nisi sexta feria ieiunare. Tempore vero manifestae necessitatis non teneantur fratres ieiunio corporali.

Consulo vero, moneo et exhortor fratres meos in Domino Jesu Christo, ut quando vadunt per mundum, non litigent neque contendant verbis (cf 2 Tim 2,14), nec alio iudicent; sed sint mites, pacifici et modesti, mansueti et humiles, honeste loquentes omnibus, sicut decet. Et non debeant equitare, nisi manifesta necessitate vel infirmitate cogantur.

In quamcumque domum intraverint, primum dicant: Pax huic domui (cf Lc 10,5). Et secundum sanctum Evangelium de omnibus cibis, qui apponuntur eis, liceat manducare (cf Lc 10,8).




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License