|
Quod nihil approprient sibi fratres, et de eleemosyna
petenda et de fratribus infirmis.
Fratres nihil sibi approprient nec domum nec locum nec aliquam rem. Et
tanquam peregrini et advenae (cf 1 Ptr 2,11) in hoc saeculo in paupertate et
humilitate Domino famulantes vadant pro eleemosyna confidenter, nec oportet eos
verecundari, quia Dominus pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo (cf 2 Cor
8,9). Haec est illa celsitudo altissimae paupertatis, quae vos, carissimos
fratres meos, heredes et reges regni caelorum instituit, pauperes rebus fecit,
virtutibus sublimavit (cf Jac 2,5). Haec
sit portio vestra, quae perducit in terram viventium (cf Ps
141,6). Cui, dilectissimi fratres, totaliter inhaerentes nihil aliud pro
nomine Domini nostri Jesus Christi in perpetuum sub caelo habere velitis.
Et, ubicumque sunt et se invenerint fratres, ostendant se domesticos
invicem interesse. Et secure manifestet unus alteri necessitatem suam, quia, si
mater nutrit et diligit filium suum (cf 1 Thess 2,7) carnalem, quanto
diligentius debet quis diligere et nutrire fratrem suum spiritualem?
Et, si quis eorum in infirmitate ceciderit, alii fratres debent ei servire,
sicut vellent sibi serviri (cf Mt 7,12).
|