|
De electione generalis ministri huius fraternitatis et de
capitulo Pentecostes.
Universi fratres unum de fratribus istius religionis teneantur semper
habere generalem ministrum et servum totius fraternitatis et ei teneantur
firmiter obedire. Quo decedente, electio
successoris fiat a ministris provincialbius et custodibus in capitulo
Pentecostes, in quo provinciales ministri teneantur semper insimul convenire,
ubicumque a generali ministro fuerit constitutum; et hoc semel in tribus annis
vel ad alium terminum maiorem vel minorem, sicut a praedicto ministro fuerit
ordinatum.
Et si aliquo
tempore appareret universitati ministrorum provincialium et custodum,
praedictum ministrum non esse sufficientem ad servitium et communem utilitatem
fratrum, teneantur praedicti fratres, quibus electio data est, in nomine Domini
alium sibi eligere in custodem. Post capitulum vero Pentecostes ministri et
custodes possint singuli, si voluerint et eis expedire videbitur, eodem anno in
suis custodiis semel fratres suos ad capitulum convocare.
|