|
De admonitione et correctione fratrum.
Fratres, qui sunt ministri et servi aliorum fratrum, visitent et moneant
fratres suos et humiliter et caritative corrigant eos, non praecipientes eis
aliquid, quod sit contra animam suam et regulam nostram. Fratres vero, qui sunt
subditi, recordentur, quod propter Deum abnegaverunt proprias voluntates. Unde
firmiter praecipio eis, ut obediant suis ministris in omnibus quae promiserunt
Domino observare et non sunt contraria animae et regulae nostrae. Et ubicumque
sunt fratres, qui scirent et cognoscerent, se non posse regulam spiritualiter
observare, ad suos ministros debeant et possint recurrere. Ministri vero
caritative et benigne eos recipiant et tantam familiaritatem habeant circa
ipsos, ut dicere possint eis et facere sicut domini servis suis; nam ita debet
esse, quod ministri sint servi omnium fratrum.
Moneo vero et exhortor in Domino Jesu Christo, ut caveant fratres ab
omni superbia, vana gloria, invidia, avaritia (cf Lc 12,15), cura et
sollicitudine huius saeculi (cf Mt 13,22), detractrione et murmuratione, et non
curent nescientes litteras litteras discere; sed attendant, quod super omnia
desiderare debent habere Spiritum Domini et sanctam eius operationem, orare
semper ad eum puro corde et habere humilitatem, patientiam in persecutione et infirmitate
et diligere eos qui nos persequuntur et reprehendunt et arguunt, quia dicit
Dominus: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus et
calumniantibus vos (Mt 5,44). Beati qui persecutionem patiuntur propter
iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum (Mt 5,10). Qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus
erit (Mt 10,22).
|