Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sixtus V
Triumphantis Hierusalem

IntraText CT - Text

  • Incipit
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Incipit

Universis vernerabilibus fratribus nostris Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, Episcopis et dilectis filiis aliarum ecclesiarum Praelatis per universum terrarum orbem oconstituttis, alutem at Apsotolicam benedictionem.

Triumphantis Hierusalem gloriam sempiternam et Sanctorum cum Christo felicissime regnantium numquam marcescentes coronas cum gaudio admirans sancta Mater Ecclesia, ad huc in terris militans, ad eandem vero iustitiae coronam festinans, Deum in Sanctis suis mirabilem praedicare non cessat. Nec vero insignes tantum victorias et praeclara Sanctorum merita eximiis laudibus celebrant, sed eosdem Sanctos, quos Deus mirifice honorificat, ipsa quoque pie veneratur ac colit, quorum nimirum praedicatione salutarique doctrina instituta, sanguine fundata, illustribus caritatis operibus atque exemplis educata, ferventibus illorum apud Deum precibus quotidie adiuvatur. Quamobrem debitis caelestis illius Hierarchiae, ubi omnia in caritate perfecta ordinata sunt, normam atque imaginem sese conformare, quantum quidem in huius praetereuntis mundi exilio licet, maxime studet. Nam quemadmodum in magna illa summi Patrisfamilias bonisque omnibus cumulata domo mansiones multae sunt, et beatae illae animiae mira quadam varietate unius gloriae beatitudine perfruuntur, sic catholica Ecclesia, quae caelestis illius effigies est, ut castrorum acies ordinata, in veneratione Sanctis Dei adhibenda sacros illos ordines, divino illustrata lumine, agnoscit atque distinguit. Itaque dum gloriosum Apostolorum chorum, dum Prophetarum laudabilem numberum, dum fortissimorum Martyrum laudat exercitum ceterique Sanctis suo loco et ordine rite honores defert, in uno caritatis spiritu et consimili piae devotionis affectu multipliciter exultat. Inter illos vero beatissimos Sanctorum choros, quorum memoria a cunctis fidelibus religioso culto merito celebratur, insigni splendore elucet sanctorum Doctorum ordo a Paulo Apostolo diserte enumeratus, cum ait: "Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quos dam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem Pastores et Doctores," quos vinae suae strenuos fidelesque cultores atque operarios constituit, "ad cpmsi,,atopme, Samctpri, om o[is ,omosteroo. om aedificationem coporis Christi." (I. Cor. 12, 28; Eph. 4, 12.). Hi sunt, de quibus divina Sapientia clamat: "Qui eludicant me vitam aeternam habebunt" (Eccli. 24, 31.). De his Angelus apud Danielem loquitur: "Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasxi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam errudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates" (Dan. 12, 3.). Eos denique Salvator ipse Christus Dominus insigni illo elogio ornavit: "Qui fecerit de docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum" (Matth. 5, 19.). Cum autem omnibus temporibus sacrorum Doctorum studium et doctrina in Ecclesia Dei utilis et salutaris fuit, tum maxime fructuosam et plane necessariam esse res ipsa demonstravit, cum, persecutorum christiani nominis horribili furore represso, in ipsa Ecclesiae pace teterrima haeresum bella vehementius excitata sunt. Tunc enim haereticorum doli et fallaciae, qui, diabolo instigante, in agro Domini zizania superseminare non intermittunt, Doctorum cura et diligentia detectae, et pestiferi ac detestabiles errores gladio spiritus amputati, et catholicae veritatis vi, sacris Doctoribus administris, mendacium prostratum. Quare iure optimo Hyadum stellarum nomine sancti Doctores in Ecclesiae designantur, qui, perfrigida hyeme et longis infidelitatis noctibus expletis et persecutionis tempestate sedata, tunc clariores sanctae Ecclesiae exorti sunt, cum veritatis sol per corda fidelium altius calesceret, et tanquam novo fidei vere lucidior annus aperiretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License