§
2. Is enim Balneoregii in Etruria natus, ut piae matris voto staisfaceret,
adolescens seraphicam Sancti Francisci Religionem est ingressus, per cuius
vestigia recentia adhuc novus Christi miles humiliter et constanter innedens,
saluberrimam regularium institutorum observantiam tanto animi ardore tantaque
cordis aviditate hausit, ut summa in eo sanctitas appareret, ac vitae
innocentiae et castitate, sancta humilitate, patientia, mansuetudine,
terrenarum rerum despicientiae, caelestium desiderio omnibus et exemplo et
admirationi esset. Tanta quoque spiritus delcedine et divini amoris fervore
inflammatus in Deum rapiebatur, ut iam in cellam vinariam Sponsis introductus
et vino optimo caritatis ebrius, Iesum Christum crucifixum et patientem ubique
intueri et in eius vulneribus habitare videretur. Ad hanc vero eximiam vitae sanctitatem
vir Dei magnam praestantis doctrinae laudem adiunxit, Deo ita disponente, ut ad
eius gloriam et Ecclesiae utilitatem non solum exemplo, sed verbo et eruditione
magnopere proficeret. Itaque cum in sacrarum Literarum studio, sanctorum Patrum
lectione et scholasticae theologiae pernecessario disciplina, Alexandro de Ales
magistro, insigni illius aetatis theologo, diligentissime versaretur, brevi
temporis spatio excellentis ingenii bonitate, assiduo laborare, et quod caput
est, gratio Spiritus sancti, qui vas aureum in honorem electum omni ex parte
formabat, tantos progressus fecit et ad tantam doctrinae perfectionem pervenit,
ut doctoris et magistri insignibus in celeberrimo Parisiensi gynasio solemni
more decoratus, cacram theologiam ibidem publice professus sit.
|