§
3. Tantam vero laudem in interpretandi munere et in universae
theologiae scientia est consecutus, ut viri doctissimi eius doctrinam et
eruditionem admirarentur. Et quidem multiplices sancti viri lucubrationes et
praeclara scripta, quae adhuc magna Ecclesiae utilitate et non mediocri Dei
beneficio extant, quaeque et nostrae et superiorum aetatum viri eruditi multo
cum fructu legerunt et magnopere comprabarunt, quantus ille in theologia
fuerit, satis declarant. Eas enim divini ingenii sui monumenta posteris
reliquit, quibus perdifficiles et multis obscuritatibus involutae quaestiones
magna optimorum argumentorum copia, via et ordine enucleate ac dilucide
explicantur, fidei catholicae veritas illustratur, perniciosi errores et
profanae haereses profligantur, et piae fidelium mentes ad Dei amorem et
caelestis patriae desiderium admirabiliter inflammantur. Fuit enim in S.
Bonaventura id praecipuum et singulare, ut non solum argumentandi subtilitate,
docendi facilitate, definiendi solertia praestaret, sed divina quadam animos
permovendi vi excelleret. Sic enim scribendo cum summa
eruditione parem pietatis ardorem coniungit, ut lectorem docendo moveat et in
intimos animi recessus illabatur, ac denique
seraphicis quibusdam aculeis cor compungat et mira devotionis dulcedine
perfundat; quam sane gratiam in eius ore et calamo diffusam admirans
praedecesssor noster Sixuts IV. Pontifex illud dicere non dubitavit, Spiritum
Sanctum in eo locuutum videri.
|