Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sixtus V
Triumphantis Hierusalem

IntraText CT - Text

  • § 6
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

§ 6.  Ceterum cum Gregorius X, summus Pontifex, ob gravissimas christianea reipublicae causas Concilium generale Lugdunum indixisset virosque sanctitate, doctrina et sapientia praestantes perquireret, quorum forti et fideli opera ad rei maximae tractationem atque explicationem uteretur, duo in primis clarissima illius aetatis lumina e duobus florentissimis Ordinibus Praedicatorum et Minorum delegit, Sanctos Thomam et Bonaventuram, quos ad se ire iussit. Sed cum alter in ipso itinere in morbum incidisset at que ad gloriae coronam feliciter evolasset, S. Bonanventura, Lugdunum profectus, humanisssime exceptus est a Romano Pontifice Gregorio, qui ni eius virtute et sapientiae ita acquiescebat, ut concilii recte dirigendi et administrandi partes ei praecipue tribuendas esse decerneret. Quare ex publica Ecclesiae utilitate et necessitate, ut maiori cum dignitate et auctoritate Concilii rebus non solum interesset, sed praeesset, statuit lucernam ardentem et lucentem supra excelsum candelabrum ponere, ut in domo Dei magis luceret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License