§ 8.
Merito igitur, cum paulo post in eodem Concilio
fortissimus Christi athleta ex huius vitae peregrinatione ad caelestem patriam
emigrasset, omnes eius mortem doluerunt, omnes communem iacturam deplorarunt,
omnes illius funus lacrymis et laudibus ornarunt, sed unus praeter ceteros,
viri sanctissimi vitam integerrime actam, mores probatissimos, labores
permultos pro Ecclesia susceptos, doctrinam in illo ipso Concilio spectatam
insigni laudatione verissime celebravit. Is fuit piae memoriae Petrus
Cardinalis a Tarantasia, vir eruditione et christina eloquentia praestans, qui
postea ad pontificatus fastigium evectus, Innocentius
Papa V est appellatus. Ipse vero Summus Pontifiex Gregorius X. ex intimi animi
sensibus amissum fratrem, adiutorem et consiliarium fidelissimum dolens, palam
gravius verbis testificatus est, catholicam Ecclesiam, quae ex tanti viri pietate et doctrina fructus uberrimos acceperat, magnam
illius morte iacturam fecisse. Sed vere a Spiritu Sancto
dictum est: "In memoria aeterna erit iustus" (Psal.
111, 6.). Nam qui in vita illustris fuerat, multo post mortem factus est
illustrior, Deo qui admirabilis et gloriosus est in Sanctis suis, signis compluribus
ac prodigiis et miraculis maxime insignibus servi sui
sanctitatem comprobante.
|