Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sixtus V
Triumphantis Hierusalem

IntraText CT - Text

  • § 9
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

§ 9.  Quorum miraculorum fama cum apud omnes percrebresceret, idem Sixtus, praedecessor noster, e sublimi Apostolicae Sedis specula ea aspiciens, digitum Dei, qui facit mirabilia magna solus, ibi plane esse intellexit. Itaque et sponte sua, et clarae memoriae Frederico Romanorum imperatore, regibus, rebuspubicis, ducibus civitatibusque permultis vehementer requirientibus, ac omnium fere fidelium consensu efflagitante, de viro praestantissimo Bonaventura Episcopo Cardinali in Sanctos referendo Pontifex Romanus dignam cogitationem suscepit. Summa igitur cura et diligentiae vitae illius eximia sanctitate et miraculorum veritate examinata atque comperta, omnibus denique, quae ad eam rem pertinebant, rite recteque actis, ad Dei gloriam et Ecclesiae catholicae exaltationem, pro sua summa eique a Deo in beato Petro Apostolo tradita potestante, eundem beatum Bonaventuram, de fratrum suorum S. R. E. Cardinalium et praelatorum omnium consensu, in Sanctos retulit et in Sanctorum Confessorum Pontificum Doctorum numberum adscripsit atque aggregavit eiusque festum anniversarium diem secunda mensis Iulii dominicae die celebrari, officiumque de eo, veluti de Confessore Pontifice Doctore in universa Ecclesia recitari iussit, aliis item decretis adiectis, quae in eiusdem Sixti literris plenius continentur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License