Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sixtus V
Triumphantis Hierusalem

IntraText CT - Text

  • § 10
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

§ 10.  Et quamvis gloriosus hic Doctor S. Bonaventurae et in Ecclesia catholica celeberrimus sit, et in caelo maxime resplendeat, ubi corona illa est coronatus, quam repromisit Deus diligentibus se, nec ulla humana re indigeat, qui bonis illis cum Christo perfruitur, quae nec oculus vidit, nec in cor hominis ascenderunt; urget nos tamen caritas Christi, et ardens quidam devotionis affectus, quo erga eum ab ineunte fere aetate perpetuo exarsimus, ut de eius sanctitate et doctrina magis magisque propaganda atque illustranda, quantum cum domino possumus, cogitemus. Movemur quidem, ut pars est, sancta cum eo communione seraphicae Religionis nostrae, in qua educati et tot annos versatis summus, et cui tanquam matri optime meritae, omnia peitatis et grati animi monumenta praestare debemus; sed multo magis movent nos Dei gloria, pastorale officium quod gerimus, viri sanctissimi pro Ecclesia Dei tot suscepti labores, tot illustria merita, tanta cum Romana Ecclesia coniunctio, in cuius amplissimo ordine et senatu summa cum laude consedit. Denique movet nos Ecclesiae universalis utilitas, quae ex tanti Doctoris eruditione semper maior et uberior capi potest, praesertim cum haereticorum insidiae et diabolicae machinationes, quibus sacram theologiam, quae Scholastica appellatur, hoc luctuoso saeculo oppugnant vehementissime, nos magnopere admoneant, ut eandem theologiam, qua nihil Ecclesiae Dei fructuosius, omni studio retineamus, illustremus, propagemus. Divino enim illius munere, qui solus dat spiritum scientiae et sapientiae et intellectus, quique Ecclesiam suam per saeculorum aetates, prout opus est, novis beneficiis auget, novis praesidiis instruit, inventa est a maioribus nostris, sapientissimis viris, theologia Scholastica, quam duo potissimum gloriosi Doctores, angelicus sanctus Thomas, et seraphicus sanctus Bonaventura, clarissimi huius facultatis professores, et primi inter eos, qui in Sanctorum numberum relati sunt, excellenti ingenio, assiduo studio, magnis laboribus et vigiliis excoluerunt atque ornarunt, eamque optime dispositam multisque modis praeclare explicatam posteris tradiderunt. Et huius quidem tam salutaris scientiae cognitio et exercitatio, quae ab uberrimis divinarum litterarum, summorum Pontificum, sanctorum Patrum et Conciliorum fontibus dimanat, semper certe maximum Ecclesiae adiumentum affere potuit, sive ad Scriptas ipsas vere et sane intelligendas et interpretandas, sive ad Patres securius et utilius perlegendos et explicandos, sive ad varios errores et haerese detegendas et reflellendas.His vero novissimis diebus, quibus iam advenerunt tempora illa periculosa ab Apostolo descripta, et homines blasphemi, superbi, seductores proficiunt in peius, errantes et alios in errrorem mittentes, sane catholicae fidei dogmatibus confirmandis et haeresibus confutandis pernecessaria est. Et profecto rem ita se habere, ipsimet veritatis inimici sunt iudices, quibus theologia Scholastica maxime est formidolosa, qui profecto intelligunt, apta illa et inter se nexa rerum et causarum cohaerentia, illo ordine et dispositione, tanquam militum in pugnando instructione, illis dilucidis definitionibus et distinctionibus, illa argumentorum firmitate et acutissimis disputationibus lucem a tenebris, verum a falso distingui, eorumque mendacia multis praestigiis et fallaciis involuta, tanquam veste detracta, patefieri ac denudari. Quanto igitur magis illi hanc munitissimam Scholasticae theologiae arcem oppugnare et evertere conantur, tanto magis nos decet hoc invictum fidei propugnaculum defendere, et haereditatem patrum nostrorum conservare et tueri, et acerrimos veritatis defensores meritis honoribus, quantum possumus, decorare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License