Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sixtus V
Triumphantis Hierusalem

IntraText CT - Text

  • § 13
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

§ 13.  Is enim religiosa pietate et singulari devotione permotus, qua afficiebatur erga sanctum Thomam de Aquino, Ordinis sui decus et Ecclesiae catholicae ornamentum, cupiens eodem modo eundem Sanctum ob eius praestantissima in catholicam Ecclesiam merita congruis honoribus exornare, praeter alia hoc iussit atque decrevit, ut illius festus dies quotannis duplicis officii ritu ad instar sanctorum quatuor Ecclesiae Doctorum perpetuo celebraretur; quod et S. Bonaventurae, Doctori eximio, tribui debere aequum profecto existimamus, cum tam multa inter eos virtutis, sanctitatis, doctrinae, meritorum coniunctio et similitudo intercedat. Hi enim "sunt duae olivae et duo candelabra" (Apoc. 11, 4.) in domo Dei lucentia, qui et caritatis pinguedine et scientiae luce totam Ecclesiam collustrant; hi singulari Dei providentiae eodem tempore tanquam duae stellae exorientes ex duabus clarissimis regularium Ordinum familiis prodierunt, quae sanctae Ecclesiae ad catholicam religionem propugnandam maxime utiles, et ad omnes labores et pericula pro orthodoxa fide subeunda paratae semper existunt, ex quibus, tanquam ex fertili et bene culto solo, quotidie per Dei gratiam fecundae et fructuosae plantae procreantur, hoc est viri doctrina et sanctitate praestantes, qui Petri naviculae, tot fluctibus agitatae, et Romano Pontifici, eius clavum non sine magna sollicitudine tenenti, fortem et fidelem operam navant. Hi duo Sancti, cum essent coaevi iisdemque studiis dediti, condiscipuli, simul magistri, pari ratione a Gregorio X. summo Pontifice, cum ambo ad Concilium evocarentur, honorati, et in huius vitae peregrinatione fraterna caritate, spirituali familiaritate, sanctorum laborum societate valde coniuncti fuerunt, et denique pari gressu ad caelestem patriam commigrantes, pariter felices et gloriosi illa sempiterna beatitudine perfuuntur, ubi eodem caritatis affectu, ut pie credimus, pro nobis in hac lacrymarum valle laborantibus orant divinamque opem implorant, ut merito idem Sixtus IV., hos duos Sanctos persimiles et quasi geminos in Christo fratres agnoscens, statuerit, sanctum Bonaventuram consimili venerationis et honoris praerogativa atque S. Thomam decorandum esse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License