§ 14.
Quod igitur a nobis et seraphici Ordinis caritas, et sancti Bonaventurae
meritorum magnitudo, et catholicae Ecclesiae, cuius gubernacula nobis, licet
immerentibus, a Deo commissa sunt, utilitas et aedificatio requirit, habita
super his omnibus cum venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus
deliberatione matura, de eorundem consilio et unanimi assensu et ex certa
nostra scientia ac de attributae nobis Apostolicae potestatis plenitudine, hac
nostra perpetua valitura constitutione, doctrinam ipsius S. Bonaventurae a
supradictis praedecessoribus nostris, Clemente IV. Gregorio X. et Sixto IV. laudatam, in Concilio Lugdunensi maxime spectatam, in
Florentino etiam ad res difficiles explicandas adhibitam, gravissimorum virorum
auctoritate testificatam et commendatam et eximo Ecclesiae Doctore dignam, nos
quoque plurimum in Domnio laudamus et commendamus, ac littera eiusdem Sixti
IV., quas pro expressis hoc loco haberi volumus, excepta eius ordinatione de
festo die S. Bonanventurae secunda Dominica Iulii celebrando, harum tenore
approbantes et innovantes, ipsum S. Bonaventuram, iure sanctorum Doctorum
consortio ab eodem Sixto IV. adscriptum et
connumeratum, auctoritate Apsotolica tenore preaesentiarum inter praecipuos et
primarios, qui thologicae facultatis magisterio excellerunt, habendum ac
venerandum esse, decernimus et declaramus.
|