§ 17.
Hortantes universos utriusque sexus Christi fideles
civitatis Balneoregii, quae clarissimum hoc edidit lumen, et illis dioecesis,
ut eodem die festo a servilibus, de sanctae Ecclesiae more, operibus
abstineant. Ut autem Christi fidelium devotio ad
seraphci huius Doctoris diem festum colendum eiusque opem pie implorandam eo
magis accendatur, quo ex hoc caelestis gratiae dono se uberius conspexerint
esse refectos, de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum
eius auctoritate confisi, omnibus utirusque sexus Christi fidelibus tam in
dicta civitate et dioecesi Balneoregii, quam in praeclara Galliae urbe Lugduno,
ubi ille bono certamine legitime decertato, cursu consummato, fide servata, ex
hoc calamitoso saeculo ad meritorum suorum et coronam in caelum feliciter
migravit, in almaque Urbe nostra, ubi in hac Basilica sanctorum Duodecim
Apostolorum collegium a nobis, ut iam diximus, est erectum, constitutis, qui
eius festum huiusmodi, ut ceteras de praecepto Ecclesiae servari solitas
festivitates, devote colentes, vere poenitentes et sacramentaili peccatorum
suorum confessione praemissa, eo die sanctissimum Eucharistiae Sacramentum
sumserint, plenarium omium peccatorum suorum indulgentiam et remissoinem misericorditer
in Domino concedimus et elargimur. Qui vero ecclesias Fraturm Minorum S.
Francisci ipso die festo a primis vesperis usque ad occasum solis eiusdem diei
devote visitaverit, pias inibi ad Deum preces, prout
sua cuique suggeret devotio, effundentes, decem annos et totidem quadragenas de
iniunctis eis seu alias quomodolibet debitis poenitentiis per praesentes
libtteras perpetuo duraturas, quas sub quibusvis indulgentiarum revocationibus
ve llimitationibus nullo modo comprehendi volumus, misericorditer in Domino
relaxamus.
|