| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Sixtus V Triumphantis Hierusalem IntraText CT - Text |
|
|
|
§ 2. Is enim Balneoregii in Etruria natus, ut piae matris voto staisfaceret, adolescens seraphicam Sancti Francisci Religionem est ingressus, per cuius vestigia recentia adhuc novus Christi miles humiliter et constanter innedens, saluberrimam regularium institutorum observantiam tanto animi ardore tantaque cordis aviditate hausit, ut summa in eo sanctitas appareret, ac vitae innocentiae et castitate, sancta humilitate, patientia, mansuetudine, terrenarum rerum despicientiae, caelestium desiderio omnibus et exemplo et admirationi esset. Tanta quoque spiritus delcedine et divini amoris fervore inflammatus in Deum rapiebatur, ut iam in cellam vinariam Sponsis introductus et vino optimo caritatis ebrius, Iesum Christum crucifixum et patientem ubique intueri et in eius vulneribus habitare videretur. Ad hanc vero eximiam vitae sanctitatem vir Dei magnam praestantis doctrinae laudem adiunxit, Deo ita disponente, ut ad eius gloriam et Ecclesiae utilitatem non solum exemplo, sed verbo et eruditione magnopere proficeret. Itaque cum in sacrarum Literarum studio, sanctorum Patrum lectione et scholasticae theologiae pernecessario disciplina, Alexandro de Ales magistro, insigni illius aetatis theologo, diligentissime versaretur, brevi temporis spatio excellentis ingenii bonitate, assiduo laborare, et quod caput est, gratio Spiritus sancti, qui vas aureum in honorem electum omni ex parte formabat, tantos progressus fecit et ad tantam doctrinae perfectionem pervenit, ut doctoris et magistri insignibus in celeberrimo Parisiensi gynasio solemni more decoratus, cacram theologiam ibidem publice professus sit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |