| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Sixtus V Triumphantis Hierusalem IntraText CT - Text |
|
|
|
§ 3. Tantam vero laudem in interpretandi munere et in universae theologiae scientia est consecutus, ut viri doctissimi eius doctrinam et eruditionem admirarentur. Et quidem multiplices sancti viri lucubrationes et praeclara scripta, quae adhuc magna Ecclesiae utilitate et non mediocri Dei beneficio extant, quaeque et nostrae et superiorum aetatum viri eruditi multo cum fructu legerunt et magnopere comprabarunt, quantus ille in theologia fuerit, satis declarant. Eas enim divini ingenii sui monumenta posteris reliquit, quibus perdifficiles et multis obscuritatibus involutae quaestiones magna optimorum argumentorum copia, via et ordine enucleate ac dilucide explicantur, fidei catholicae veritas illustratur, perniciosi errores et profanae haereses profligantur, et piae fidelium mentes ad Dei amorem et caelestis patriae desiderium admirabiliter inflammantur. Fuit enim in S. Bonaventura id praecipuum et singulare, ut non solum argumentandi subtilitate, docendi facilitate, definiendi solertia praestaret, sed divina quadam animos permovendi vi excelleret. Sic enim scribendo cum summa eruditione parem pietatis ardorem coniungit, ut lectorem docendo moveat et in intimos animi recessus illabatur, ac denique seraphicis quibusdam aculeis cor compungat et mira devotionis dulcedine perfundat; quam sane gratiam in eius ore et calamo diffusam admirans praedecesssor noster Sixuts IV. Pontifex illud dicere non dubitavit, Spiritum Sanctum in eo locuutum videri.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |