Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sixtus V
Triumphantis Hierusalem

IntraText CT - Text

  • § 8
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

§ 8.  Merito igitur, cum paulo post in eodem Concilio fortissimus Christi athleta ex huius vitae peregrinatione ad caelestem patriam emigrasset, omnes eius mortem doluerunt, omnes communem iacturam deplorarunt, omnes illius funus lacrymis et laudibus ornarunt, sed unus praeter ceteros, viri sanctissimi vitam integerrime actam, mores probatissimos, labores permultos pro Ecclesia susceptos, doctrinam in illo ipso Concilio spectatam insigni laudatione verissime celebravit. Is fuit piae memoriae Petrus Cardinalis a Tarantasia, vir eruditione et christina eloquentia praestans, qui postea ad pontificatus fastigium evectus, Innocentius Papa V est appellatus. Ipse vero Summus Pontifiex Gregorius X. ex intimi animi sensibus amissum fratrem, adiutorem et consiliarium fidelissimum dolens, palam gravius verbis testificatus est, catholicam Ecclesiam, quae ex tanti viri pietate et doctrina fructus uberrimos acceperat, magnam illius morte iacturam fecisse. Sed vere a Spiritu Sancto dictum est: "In memoria aeterna erit iustus" (Psal. 111, 6.). Nam qui in vita illustris fuerat, multo post mortem factus est illustrior, Deo qui admirabilis et gloriosus est in Sanctis suis, signis compluribus ac prodigiis et miraculis maxime insignibus servi sui sanctitatem comprobante.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License