Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sixtus V
Triumphantis Hierusalem

IntraText CT - Text

  • § 12
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

§ 12.  Deinde etiam opera illius omnia, quae invenirei potuerunt, partim nondum edita nostraque auctoritate et impensis undique conquisita, partim iam evulgata, simul omnia decenti forma et quam emendatissime imprimi et e typographia nostra Vaticana in lucem emitti curamus. Quod autem ab ipso pontificatus nostri initio, Deo, ut pie credimus, inspirante, constanter proposuimus, sancti huius Doctoris nomen et merita gloriosa apud omnes pro viribus celebrare fideliumque erga eum venerationem augere et amplificare, sane ad id quoque non mediocriter excitati sumus exemplo sanctae memoriae Pii Papae V., praedecessoris nostri, de christiana repubica optime meriti, et quem ut parentem adhuc reveremur et colimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License