Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sixtus V
Triumphantis Hierusalem

IntraText CT - Text

  • § 14
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

§ 14.  Quod igitur a nobis et seraphici Ordinis caritas, et sancti Bonaventurae meritorum magnitudo, et catholicae Ecclesiae, cuius gubernacula nobis, licet immerentibus, a Deo commissa sunt, utilitas et aedificatio requirit, habita super his omnibus cum venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus deliberatione matura, de eorundem consilio et unanimi assensu et ex certa nostra scientia ac de attributae nobis Apostolicae potestatis plenitudine, hac nostra perpetua valitura constitutione, doctrinam ipsius S. Bonaventurae a supradictis praedecessoribus nostris, Clemente IV. Gregorio X. et Sixto IV. laudatam, in Concilio Lugdunensi maxime spectatam, in Florentino etiam ad res difficiles explicandas adhibitam, gravissimorum virorum auctoritate testificatam et commendatam et eximo Ecclesiae Doctore dignam, nos quoque plurimum in Domnio laudamus et commendamus, ac littera eiusdem Sixti IV., quas pro expressis hoc loco haberi volumus, excepta eius ordinatione de festo die S. Bonanventurae secunda Dominica Iulii celebrando, harum tenore approbantes et innovantes, ipsum S. Bonaventuram, iure sanctorum Doctorum consortio ab eodem Sixto IV. adscriptum et connumeratum, auctoritate Apsotolica tenore preaesentiarum inter praecipuos et primarios, qui thologicae facultatis magisterio excellerunt, habendum ac venerandum esse, decernimus et declaramus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License