| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Sixtus V Triumphantis Hierusalem IntraText CT - Text |
|
|
|
§ 17. Hortantes universos utriusque sexus Christi fideles civitatis Balneoregii, quae clarissimum hoc edidit lumen, et illis dioecesis, ut eodem die festo a servilibus, de sanctae Ecclesiae more, operibus abstineant. Ut autem Christi fidelium devotio ad seraphci huius Doctoris diem festum colendum eiusque opem pie implorandam eo magis accendatur, quo ex hoc caelestis gratiae dono se uberius conspexerint esse refectos, de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus utirusque sexus Christi fidelibus tam in dicta civitate et dioecesi Balneoregii, quam in praeclara Galliae urbe Lugduno, ubi ille bono certamine legitime decertato, cursu consummato, fide servata, ex hoc calamitoso saeculo ad meritorum suorum et coronam in caelum feliciter migravit, in almaque Urbe nostra, ubi in hac Basilica sanctorum Duodecim Apostolorum collegium a nobis, ut iam diximus, est erectum, constitutis, qui eius festum huiusmodi, ut ceteras de praecepto Ecclesiae servari solitas festivitates, devote colentes, vere poenitentes et sacramentaili peccatorum suorum confessione praemissa, eo die sanctissimum Eucharistiae Sacramentum sumserint, plenarium omium peccatorum suorum indulgentiam et remissoinem misericorditer in Domino concedimus et elargimur. Qui vero ecclesias Fraturm Minorum S. Francisci ipso die festo a primis vesperis usque ad occasum solis eiusdem diei devote visitaverit, pias inibi ad Deum preces, prout sua cuique suggeret devotio, effundentes, decem annos et totidem quadragenas de iniunctis eis seu alias quomodolibet debitis poenitentiis per praesentes libtteras perpetuo duraturas, quas sub quibusvis indulgentiarum revocationibus ve llimitationibus nullo modo comprehendi volumus, misericorditer in Domino relaxamus.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |