SEPTIMO IAM pleno saeculo, postquam Ordinis
Franciscalis initia feliciter constituta sunt, iure quidem, quotquot Franciscum
auctorem suum et parentem agnoscunt, laetabile factum concelebrant, grataeque
pietatis significatione multiplici memoriam viri sanctissimi et immortalia eius
in commune beneficia gestiunt recolere. Sed quamquam praecipua quaedam est
ratio, cur id sollemne ante alio agant Minoritae; eiusdem tamen sollemnitatis
laetitiaeque in partem omnes venire decet, quicumque Franciscana Instituta pro
merito suscipiunt, maximeque decet hanc Apostolicam Sedem; cuius cum semper
singulari favore et gratia, tum magna existimatione et iudicio ipsa illa
Instituta floruerunt. Innumerabilia paene, eaque
praeclara exstant huius rei in actis Decessorum Nostrorum monumenta. Principio Gregorius IX, qui et Seraphici Patriarchae studiose
amicitiam coluerat, et, cardinalis, legitimum Franciscalium patronum primus egerat:
« Sancta, inquit, plantatio Fratrum Minorum Ordinis sub beato Francisco bonae
memoriae incepit, et mirabiliter profecit, per gratiam Iesu Christi flores
sanctae conversationis longe lateque proferens, et odores ». 1
Isque, cum gravi sollicitudinum et curarum mole premeretur, ita ad alumnos
Francisci in generalem coetum congregatos scribens, declaravit quam patrocinio
beati Patris, quamque ipsius filiorum precibus confideret: « Inter pressuras
innumeras et angustias infinitas, quas plus ferre possumus quam referre,
consolationis et gaudii materiam resumentes, gratias et laudes, quas possumus,
referimus Redemptori qui beatum Franciscum, Patrem Nostrum et vestrum, forte
autem magis Nostrum, quam omnium vestrum, adhuc in carne viventem insignibus
praeveniens muneribus gratiarum, tanta nunc eum cum ipso regnantem clarificat
gloria, . . . ut Nos, in eiusdem Sancti magis ac magis
pio amore succensi, totis affectibus in ipsius laudibus delectemur; sperantes,
ut quos in saeculo extra saeculum vivens tota mente dilexit, et Nos nunc
clarius amplexetur, quo illum, qui est vera charitas, vicinius intuetur, pro
Nobis intercedere non desistens; et vos, quos idem in Christo regenerans in
abundantia divitiarum altissimae paupertatis reliquit haeredes, gerentes in
intimis visceribus caritatis ad profectum Ordinis verstri adspiremus ardenter,
proposita Nobis spe, quod vestrarum orationum suffragiis, nostrarum tolerantiae
passionum nobis provenient in salutem. ».2
|