3. Cum Gregorio
plane concinit Nicolaus III: « Haec est Minorum Fratrum mitis et docilis in
paupertate et humilitate per almum Christi confessorem Franciscum
radicata Religio, qui, ex illo vero semine germinans, germen illud per Regulam
sparsit in filios, quos sibi et Deo per suum ministerium in observantia
evangelii generavit. Isti sunt filli, qui, docente Iacobo,
Verbum aeterum Dei Filium, insitum humanae naturae in horto virginalis uteri,
potens salvare animas in mansuetudine susceperunt. Hi
sunt illius sanctae Regulae professores, quae evangelico fundatur eloquio,
vitae Christi roboratur exemplo, fundatorum militantis Ecclesiae
Apostolorum eius sermonibus actibusque firmatur. Haec est
apud Deum et Patrum munda et immaculata Religio, quae descendens a Patre
luminum per eius Filium exemplariter, et verbaliter Apostolis tradita et
demum per Spiritum Sanctum beato Francisco et eum sequentibus inspirata, totius
in se quasi continet testimonium Trinitatis. Haec est, cui,
attestant Paulo, nemo de cetero debet esse molestus, quam Christus passionis
suae stigmatibus confirmavit, volens institutorem ipsius passionis suae
signis notabilter insigniri ». 4
|