7. Nec vero unquam postea de
Francisco eiusque institutis Apostolicae Sedis praedicatio contincuit. E
monumentis autem recentioris memoriae, praetereundae non sunt eae Litterae Gregorii
XVI, in quibus de Aede Mariae Angelorum Assisiensi scribit: « In eo templo,
Umbriae atque adeo totius Occidentis praecipuum decus, sanctus Franciscus
Assisiensi maiores quotidie efficiens in eximia sanctitate processus, et mira
omnipotentis Dei charismata accipiens in caelestium rerum meditatione
continenter defixus, divino impulsus instinctu, sui
Ordinis fundamenta iecit, atque divini Nostri Reparatoris eiusque sanctissimae
Genitricis placido aspectu, suavissimisque fuit dignatus colloquiis. ». 8 -- Sed potissime digna sunt,
quae commemorentur, acta Leonis XIII; qui quidem in Litteris Encyclicis Auspicato,
ubi laudes Assisiensis Patris grandiloqua et gravi oratione persequitur, haec
habet: « Ista rerum miracula, angelico potius quam humano celebranda praeconio,
satis demonstrant quantus ille Vir, quamque dignus fuerit quem aequalibus suis ad mores christianos revocandis Deus destinaret. Profecto ad Damiani aedem exaudita Francisco est maior humana vox: I,
labantem tuere domum meam. Neque minus admirationis habet
oblata divinitus Innocentio III species, cum sibi videre visus est Basilicae
Lateranensis inclinata moenia humeris suis Franciscum sustinentem. Quorum vis ratioque portentorum perspicua est: nimirum
significabatur, christianae reipublicae non leve per ea tempora praesidium et
columen Franciscum futurum. Revera nihil cunctatus est quin
accingeretur. Duodeni illi, qui se in eius disciplinam primi
contulerant, exigui instar seminis exstiterunt, quod secundo Dei numine,
auspiciisque Pontificis maximi, celeriter visum est in uberrimam segetem
adolescere. ». -- Idem in Constitutione Misericors
Dei Filius: « Iamvero in curandis Iesu Christi praeceptis Instituta
Franciscalia tota sunt posita; neque enim quicquam spectavit aliud auctor
sanctissimus, quam ut in iis, velut in quadam plaastra, diligentius vita
christiana exerceretur. Profecto Ordines Franciscales duo
priores, magnarum virtutum informati disciplinis, perfectius quiddam
diviniusque persequuntur ». -- Atque in
Constitutione Felicitate quadam: « Insignis est enim et benevolentia
studioque Sedis Apostolicae dignissima ea, quae Fratrum Minorum familia
nominatur, beati Francisci frequens ac mansura soboles. Ei
quidem Parens suus, quas leges, quae praecepta vivendi ipse dedisset, ea omnia
imperavit ut religiossime custodiret in perpetuitate consequentium
temporum; nec frustra imperavit. Vix enim societas hominum est ulla, quae tot
virtuti rigidos custodes eduxerit, vel tot nomini christiano praecones, Christo
martyres, caelo cives ediderit, aut in qua tantus virorum proventus, qui iis
artibus, quibus qui excellunt praestare ceteris iudicantur, rem christianam
remque ipsam civilem illustrarint, adiuverint ».
|