Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Pius X
Septimo iam

IntraText CT - Text

  • 8
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

8. Iamvero Nos, qui, ut ipse de se Leo confirmabat, 9 « Franciscum Assisiensem admirari, praecipuaque religione colere ab adolescentia assuevimus, et in familiam Franciscanum adscitos esse gloriamur », certe non minoris, quam Decessorum Nostrorum quivis, grande beati Patris Opus aestimamus, nec secus, atque illi, peculiari quodam studio Nostro dignum ducimus. In hac igitur saecularium celebritate, cum Ordinis, a Francisco divinitus fundati, magna in rem christianam promerita verbis Decessorum illustravimus, videtur Nobis, palam facere et mansuro probare testimonio plenum paternae caritatis animum, quo tres familias, unde Franciscalium Ordo princeps constat, sine ullo discrimine complectimur. Certe quidem humani ingenii mobilitate et varia conversione temporum sensim factum est, ut Franciscani sodales ex concordissima communitate vitae atque victus in diversas deinceps disciplinas abirent. « Summam rerum inopiam, quam Vir sanctissimus in omni vita adamavit unice, ex alumnis eius optavere nonnulli, simillimam; nonnulli, quibus ea visa gravior, modice temperatam maluerunt. Quare aliorum ab aliis secessione facta, hinc Observantes orti, illinc Conventuales. Similiter rigidam innocentiam, altas magnificasque virtutes, quibus ille ad miraculum eluxerat, alii quidem imitari animose ac severe, alii lenius ac remissius velle. Ex prioribus iis fratrum Caputalorum familia coalita, divisio tripartita consecuta est ». 10 -- At legitimarum varietatem disciplinarum nihil obstare, quominus qui cuivis earum essent adscripti, omnes se germanam Francisci progeniem esse iure defenderent, pluries est Apostolicae Sedis auctoritate sancitum. Ita Leo X: « Quod ipsi Fratres de Observantia et Reformati, veri et indubitati Fratres Ordinis B. Francisci et eius Regulae observatores semper fuerint, ac, divina favente gratia, sint futuri, sine aliqua interruptione seu divisione, a tempore editae Regulae per B. Franciscum usque ad praesens ac sub ipsius B. Francisci Regula militaverint, et etiam ad praesens militent; sicque in omnibus teneri et observari ac decidi debere decernimus ac mandamus ». 11 Et Clemens VIII Fratres Minores de Strictiori Observantia Reformatos nuncupatos ab iniuriis quorumdam tuetur. Ipsosque Reformatos, declarat « veros filios et indubitatos Fratres Ordinis sancti Francisci ». 12 De Capuccinis autem, Paulus V, 13 Urbanus VIII, 14 Clemens XII, 15 eos « esse vere Fratres Minores », et « orignem seu principium illorum esse realiter et cum effectu computandum a tempore primaevae et orignalis institutionis Regulae Seraphicae, cuius observantiam ipsi Fratres Cappuccini semper sine aliquo interruptione continuarunt », eosdemque « fuisse et esse ex vera et numquam interrupta linea, ac veros et indubitatos Fratres Ordinis sancti Francisci, et illius Regulae observatores, subque ipsius B. Francisci Regula militasse et ad praesens quoque militare » statuunt. -- Haec ipsa Nos affirmantes, volumus, iubemus, ut quotquot sunt de ternis disciplinis Franciscalis Ordinis primi, omnes non solum germani sed gemelli Fratres, omnes eodem Francisco nati eisdemque religiosae vitae documentis ad unam ipsius Regulam exculti, cum inter se tum ab omnibus habeantur. Itaque ut huius caritatis fraternae, quae inter filios beatissimi Patris una dominari debet, melius tuta et salva iura sint, ideoque ut Franciscana Instituta uberiores Ecclesiae sanctae fructus pariant, Nos de communibus totius gentis Minoriticae rationibus haec valere in perpetuum, tamquam certa principia et capita, decernimus, sancteque ab omnibus servare ex Apostolicae potestatis plenitudine praecipimus quae infra scripta sunt:

I. Ordo primus sancti Francisci, si Patrem legiferum a quo conditus, si Regulam, qua utitur, spectes, una est religiosorum familia: si vero rationem regiminis et Constitutiones, quibus ex Apostolicae Sedis praescripto gubernatur, in tres familias dividitur: quarum una est Fratrum Minorum, quae olim a Regulari Observantia dicebatur, quaeque quum in quatuor sodalitia esset distincta, id est in Observantes, Reformatos, Alcantarinos, Recolectos, a Leone XIII fel. rec. ad unitatem revocata est, uno Ordinis Fratrum Minorum indito nomine; altera est Fratrum Minorum qui Conventuales audiunt; tertia Fratrum Minorum qui Cappuccini appelantur.

II. Familia, seu Ordo, Fratrum Minorum, cui quondam a Regulari Observantia nomen fuit, postquam a Leone XIII ex variis sodalitiis in unum redacta est, si ab Unione Leoniana appelletur, recte appellatur. Ea quidem « ex concessu Sedis Apostolicae antecedit loco et honore » ceteras Franciscalium familias, eiusque alumni « Fratrum Minorum merum nomen a Leone X acceptum retinent », ut ait in Constitutione Felicitate quadam Decessor Noster: sed tamen non sic hoc nomen interpretandum est, quasi in ipsa tantum familia omnis Ordo Minoriticus videatur consistere. Patet interpretationem huiusmodi et longe abesse a vero, et valde reliquis Minoritis non paucis esse iniuriosam. Quoties igitur appellatio Ordinis Fratrum Minorum sine ullo apposito ambiguitatem haberet, oportere hanc familiam de qua loquimur, eiusque Moderatores et sodales, praesertim in actis publicis, propria peculiarique adiecta nota designari, vocarique Ordinem Fratrum Minorum ab Unione Leoniana, Moderatores et sodales Ordinis Fratrum Minorum ab Unione Leoniana, statuimus et sancimus.

III. Titulus Ministri Generalis totius Ordinis Minorum, quo titulo utitur Minister Generalis familiae eiusdem quam ab Unione Leoniana appellamus, meri honoris est nec quicquam iurisdictionis aut potestatis in certeras Franciscalium familias notat.

IV. Nomina Capuccinus, Conventualis, Unionis Leonianae Franciscales discriminant non id notando, quod ad rationem ipsam et naturam Fratris Minoris pertinet: hoc enim in Regula Seraphica consistit quae apud omnes Franciscales Ordinis primi una atque eadem est: verum eas designando res quae in hoc genere accidunt naturae; et hae sunt Constitutiones, quas unaquaeque familia proprias et peculiares in observanda Regula, ex Apostolicae Sedis praescripto, sequitur.

V. Minister Generalis Fratrum Minorum ab Unione Leoniana, item ex concessu Sedis Apostolicae, in omnibus coetibus sacrisque publicis, ubicumque lex de praestantia loci obtinet, Ministrum Generalem Conventualium, uterque autem Minister Generalem Cappuccinorum praecedit. Familiae vero e singulis coenibiis quem locum inter se in pompis aliisque sacris publicis teneant, pluribus Apostolicae Sedis decretis definitum est.

VI. Trium familiarum Franciscalium Ministri Generales omnes sunt atque habendi sunt et dignitate et potestate pares, ut Vicarii atque adeo veri successores sancti Francisci, nempe pro sua quisque familia, atque etiam pro sodalibus Secundi et Tertii Ordinis, quotquot suae habent vel iurisdictioni subiectos vel familiae aggregatos: iidem praedecessorum suorum perpetuam seriem ab ipso Patre Seraphico omnes iure ducunt.

VII. Tres Ordinis Minoritici familiae, quasi totidem rami sunt nobilissimae arboris, cuius radix ac truncus Franciscus est. Propterea Fratres Minores tum Unionis Leonianae, tum Conventuales, tum Capuccini pari plenoque iure veri Franciscales, verique Fratres Minores et sunt et haberi debent. Iidemque non alii aliis antiquiores dicendi sunt, quandoquidem eorum originem verum est repeti ab ipsa instituta Regula Seraphica, cuius omnes observantiam sine ulla intermissione continuarunt.

VIII. E Franciscalium templis illud habendum esse sacerimum, in quo ipse Pater legifer beatissimus requiescit, vix attinet dicere: quae aedes propterea mature a Gregorio IX Ordinis Seraphici Caput et Mater renuntiate est, 16 et a Benedicto XIV per Litteras Fidelis ad dignitatem praeterea Basilicae Patriarchalis et Capellae Papalis est evecta. -- Sed insignis etiam dignitas est Aedes Mariae Angelorum de Portiuncula; de qua Benedictus XIII: « Ne quis denique Basiliam beati Francisci civitatis Assisiensis, ubi sacrum eius corpus requiescit, a Romanis Pontificibus, praedecessoribus Nostris, variis privilegiis auctam, ita supra ceteras eiusdem Ordinis ecclesias verbis aut scriptis extollat et efferat, ut debitus honor ac reverentia denegetur Basilicae B. Mariae de Portiuncula extra muros eiusdem urbis, in qua constat, Seraphicum Patrem Institutum suum inchoasse; praecipimus et mandamus, ut ambae Basilicae, diversis licet rationibus, B. Mariae quidem propter Ordinis primordia, Assisiensis vero propter sacrum corpus sanctissimi Insitutoris, tamquam Ordinis matrices ab omnibus Fratribus Minoribus agnoscantur et observentur » 17 Nos vero ipsam quoque Basilicam Mariae Angelorum nuper datis Litteris Omnipotens ac misericors Dominus Matrem et Caput Ordinis Minorum duximus, eamque Basilicae Patriarchalis et Capellae Papalis titulo honestavimus. Quare utramque Basilicam, quasi commune patrimonium, tueantur oportet, quotquot filiorum Francisci gloriantur nomine: utramque omnes tamquam paternam domum fidentes laetique celebrent, ibique omnibus fraternae caritatis officiis recreati sentiant, quam bonum et qum iucundum habitare fratres in unum.

IX. Ministri Generales triplicis Minorum familiae pari sunt potestate in Ordinem Tertium. Tertiarii propterea qui Ministro Generali unius Familiae parent, iisdem privilegiis indulgentiisque fruuntur, ac qui duobus aliis subiecti sunt. Nec licebit qui Tertio Ordini adscripti sunt, eos Tertiarios vel ab Unione Leoniana, vel Conventuales, vel Capuccinos appellare, sed Tertiarios S. Francisi seu Franciscales, sine alio apposito dici oportebit.

X. Decora, quibus aliqu ex tribus Minorum familiis elucet; praeconia, quibus ab Apostolica Sede ornatur; sancti, beati, venerabiles Viri quibus illustratur, quamquam praecipue illius familiae sunt, tamen iure fraternitatis ad ceteras quoque, ut communia ornamenta, pertinent. Veteres vero Ordinis gloriae, a rebus gestis aut a sanctis viris profectae ante canonicam divisionem a Leone X factam ipsius Ordinis, 18 nullius ex tribus familiis habendae sunt praecipuae, sed omnium promiscuae.




9 Litt. Encyc. Auspicato.



10 Const. Felicitate quadam.



11 Litt. Licet, die 7 Dec. 1517.



12 Litt. Ex iniuneto, die 7 Sept. 1602,



13 Litt. Ecclesiae, die 15 Oct. 1608.



14 Litt. Salvatoris, die 28 Iun. 1627.



15 Litt. Ea quae, die 14 Maii 1735.



16 Litt. Is qui, die 22 Apr. 1230.



17 Litt. Qui pacem, die 21 Iul. 1728.



18 Const. Ite et vos.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License