9. Ita Nos, quae vel declarando,
vel definiendo, vel praecipiendo praescipsimus, plurimum posse ad copulandos omnium inter se Franciscalium animos
arbitramur. Ceterum, « Qui pacem loquitur in plebem suam et
super sanctos suos, certam illam avertendae contentionis vim rationemque
discipulis designavit, monitis exemplisque suis eosdem adhortatus, ut,
qui maior esset inter ipsos, fieret sicut minor, ac proinde esse contenderent
non praeeminentia et primatu, sed ministrandi ac subiacendi humilitate
praecessores. Haec autem documenta
B. Franciscus Seraphici Ordinis conditor, et ipse mirabiliter arripuit et
expressit, et custodiendae pacis firmamentum esse voluit alumnis suis ».
19 Omnes igitur dicto audientes sint Patris legifero,
sic praecipienti: « Non litigent, neque contendant verbis, nec alios iudicent;
sed sint mites, pacifici, modesti, mansueti, humiles, honeste loquentes
omnibus, sicut decet ». 20 Et « caveant ab omni
superbia, vanagloria, invidia ». 21 Qui autem ad
normam suarum Constitutionum in ipso cultu Domus Dei et in perfunctione
sacrorum atque in rerum humanarum usu rigidam sequuntur paupertatem, ne
despiciant ceteros; de quibus Leo X: « Declaramus, vos illorum tantum esse
custodes et non possessores, et propterea, absque vestrae professionis macula
aut violatione, cum deceat, iuxta celebritatem solemnitatum, et solemnioribus
officiis et decentioribus paramentis divinam honorare Maiestatem, et ipsius
cultum munificare, et aliis, quibus tam Ordo quam Fratres utuntur, communiter
vel divism, uti et potiri libere et licite posse ». 22
Quod si inter Fratres Minores ullum legitimae praestantiae discrimen agnosci
debet, illud non in eo ponendum est quod alius de alia familia sit, qua quidem
re omnes eos pares esse diximus; sed in hoc, quod alius alio melius et iudiciis
et dictis et factis caritatem fraternam erga sodales, ceterarum praesertim
familiarum, custodiat; atque alius alio perfectius Regulae Seraphicae, pro suae
familiae Constitutionibus, praescripta servet. Omnino qualis debeat esse
Fratrum minorum inter se consuetudo, intelligi ex his potest, quae de priscis
Francisci filiis habet Thomas a Celano: « O quanto caritatis ardore flagrabant
novi Christi discipuli! Quantus in eis piae societatis vigebat amor! Cum enim
alicubi pariter convenirent, vel in via, ut moris est, sibi invicem obviarent,
ibi spiculum spiritualis resultabat amoris, super omnem amorem verae
dilectionis seminarium spargens. Quid illud? Casti amplexus, suaves affectus,
osculum sanctum, dulce colloquium, risus modestus, aspectus iucundus, oculus
simplex, animus supplex, lingua placabilis, responsio mollis, idem propositum,
promptum obsequium et indefessa manus. Et quidem, cum cuncta terrena despicerent
et se ipsos numquam amore privato diligerent, totius amoris affectum in commune
refundentes, se ipsos in pretium satagebant, ut fraternae necessitati pariter
subvenirent ». 23 -- Nos vero, ut caritatis
fraternitatisque vincula, quibus inter se Franciscales trium familiarum
continentur, vel arctiora fiant, haec in perpetuum damus et tribuimus:
I. Ut dedicatio duarum Basilicarum Assisiensium,
quae totius Ordinis Minorum, licet diversa ex causa, matrices et capita sunt,
ab universis triplicis familiae clericis ritu duplici secundae clasis
celebretur; et ambae iisdem indulgentiis iisdemque privilegiis et nunc et in
posterum gaudeant. Fratres autem eis Basilicis addicit, meminerit, se omnium
sodalium, non solum e sua iposurm familia, sed aliorum etiam, personam gerere;
ob eamque rem, Deum Omnipotentem, Mariam Immaculatam, Patrem Seraphicum, omnium
nomine, quotidie colere et laudare ne cessent.
II. Ut in sacris, pompis, aliisque sollemnibus, quae adstante
Pontifice Maximo fiant, tres Ministri Generales una simul procedant, servata
tamen inter se lege praecedendi.
III. Ut indulgentiae, gratiae, exemptiones, privilegia
omnia quae uni Minorum familae concessa vel iam sint vel posthac fuerint, ea
ipsa ceteris familiis concessa censeantur et sint. Quod si
cuiuspiam rei concessio ad mitigandam Regulam Seraphicam pertineat, non iis
suffragabitur, quorum constitutiones nullam huiusmodi mitigationem patiuntur.
Facultates autem, quae Viam Crucis, Scapulare sancti Ioseph, Chordam sancti
Francisci, item pias concosiationes et sodalitia spectant, ab eo tantum Ministro Generali tribuantur in posterum, cui usque adhuc
reservatae sunt.
IV. Ut officia ritualia, quae de Sanctis et Beatis Ordinis sunt vel ad priva sacra seu devotiones attinent, uni familiae
concessa, ab aliis quoque familiis, probante generali aut Capitulo aut Definitorio,
adhiberi, nullo intercedente indulto, liceat: idem de aliis omnibus privilegiis
in re liturgica, uni familiae tributis, fieri licebit.
V. Ut omnes Romanorum Pontificum vel Apostolicae Sedis Litterae, in
quibus generatim instituta Franciscalia laudantur, ornantur, defenduntur, etsi
ad unius familiae Ministrum Generalem, moderatores ceteros, sodales, datae
sint, tamen ad Ministros Generales, moderatores
ceteros, sodales aliarum quoque familiarum datae intelligantur.
|