| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Pius X Septimo iam IntraText CT - Text |
|
|
|
3. Cum Gregorio plane concinit Nicolaus III: « Haec est Minorum Fratrum mitis et docilis in paupertate et humilitate per almum Christi confessorem Franciscum radicata Religio, qui, ex illo vero semine germinans, germen illud per Regulam sparsit in filios, quos sibi et Deo per suum ministerium in observantia evangelii generavit. Isti sunt filli, qui, docente Iacobo, Verbum aeterum Dei Filium, insitum humanae naturae in horto virginalis uteri, potens salvare animas in mansuetudine susceperunt. Hi sunt illius sanctae Regulae professores, quae evangelico fundatur eloquio, vitae Christi roboratur exemplo, fundatorum militantis Ecclesiae Apostolorum eius sermonibus actibusque firmatur. Haec est apud Deum et Patrum munda et immaculata Religio, quae descendens a Patre luminum per eius Filium exemplariter, et verbaliter Apostolis tradita et demum per Spiritum Sanctum beato Francisco et eum sequentibus inspirata, totius in se quasi continet testimonium Trinitatis. Haec est, cui, attestant Paulo, nemo de cetero debet esse molestus, quam Christus passionis suae stigmatibus confirmavit, volens institutorem ipsius passionis suae signis notabilter insigniri ». 4
|
4 Litt. Exiit, die 14 Aug. 1279. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |