| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Pius X Septimo iam IntraText CT - Text |
|
|
|
9. Ita Nos, quae vel declarando, vel definiendo, vel praecipiendo praescipsimus, plurimum posse ad copulandos omnium inter se Franciscalium animos arbitramur. Ceterum, « Qui pacem loquitur in plebem suam et super sanctos suos, certam illam avertendae contentionis vim rationemque discipulis designavit, monitis exemplisque suis eosdem adhortatus, ut, qui maior esset inter ipsos, fieret sicut minor, ac proinde esse contenderent non praeeminentia et primatu, sed ministrandi ac subiacendi humilitate praecessores. Haec autem documenta B. Franciscus Seraphici Ordinis conditor, et ipse mirabiliter arripuit et expressit, et custodiendae pacis firmamentum esse voluit alumnis suis ». 19 Omnes igitur dicto audientes sint Patris legifero, sic praecipienti: « Non litigent, neque contendant verbis, nec alios iudicent; sed sint mites, pacifici, modesti, mansueti, humiles, honeste loquentes omnibus, sicut decet ». 20 Et « caveant ab omni superbia, vanagloria, invidia ». 21 Qui autem ad normam suarum Constitutionum in ipso cultu Domus Dei et in perfunctione sacrorum atque in rerum humanarum usu rigidam sequuntur paupertatem, ne despiciant ceteros; de quibus Leo X: « Declaramus, vos illorum tantum esse custodes et non possessores, et propterea, absque vestrae professionis macula aut violatione, cum deceat, iuxta celebritatem solemnitatum, et solemnioribus officiis et decentioribus paramentis divinam honorare Maiestatem, et ipsius cultum munificare, et aliis, quibus tam Ordo quam Fratres utuntur, communiter vel divism, uti et potiri libere et licite posse ». 22 Quod si inter Fratres Minores ullum legitimae praestantiae discrimen agnosci debet, illud non in eo ponendum est quod alius de alia familia sit, qua quidem re omnes eos pares esse diximus; sed in hoc, quod alius alio melius et iudiciis et dictis et factis caritatem fraternam erga sodales, ceterarum praesertim familiarum, custodiat; atque alius alio perfectius Regulae Seraphicae, pro suae familiae Constitutionibus, praescripta servet. Omnino qualis debeat esse Fratrum minorum inter se consuetudo, intelligi ex his potest, quae de priscis Francisci filiis habet Thomas a Celano: « O quanto caritatis ardore flagrabant novi Christi discipuli! Quantus in eis piae societatis vigebat amor! Cum enim alicubi pariter convenirent, vel in via, ut moris est, sibi invicem obviarent, ibi spiculum spiritualis resultabat amoris, super omnem amorem verae dilectionis seminarium spargens. Quid illud? Casti amplexus, suaves affectus, osculum sanctum, dulce colloquium, risus modestus, aspectus iucundus, oculus simplex, animus supplex, lingua placabilis, responsio mollis, idem propositum, promptum obsequium et indefessa manus. Et quidem, cum cuncta terrena despicerent et se ipsos numquam amore privato diligerent, totius amoris affectum in commune refundentes, se ipsos in pretium satagebant, ut fraternae necessitati pariter subvenirent ». 23 -- Nos vero, ut caritatis fraternitatisque vincula, quibus inter se Franciscales trium familiarum continentur, vel arctiora fiant, haec in perpetuum damus et tribuimus: I. Ut dedicatio duarum Basilicarum Assisiensium, quae totius Ordinis Minorum, licet diversa ex causa, matrices et capita sunt, ab universis triplicis familiae clericis ritu duplici secundae clasis celebretur; et ambae iisdem indulgentiis iisdemque privilegiis et nunc et in posterum gaudeant. Fratres autem eis Basilicis addicit, meminerit, se omnium sodalium, non solum e sua iposurm familia, sed aliorum etiam, personam gerere; ob eamque rem, Deum Omnipotentem, Mariam Immaculatam, Patrem Seraphicum, omnium nomine, quotidie colere et laudare ne cessent. II. Ut in sacris, pompis, aliisque sollemnibus, quae adstante Pontifice Maximo fiant, tres Ministri Generales una simul procedant, servata tamen inter se lege praecedendi. III. Ut indulgentiae, gratiae, exemptiones, privilegia omnia quae uni Minorum familae concessa vel iam sint vel posthac fuerint, ea ipsa ceteris familiis concessa censeantur et sint. Quod si cuiuspiam rei concessio ad mitigandam Regulam Seraphicam pertineat, non iis suffragabitur, quorum constitutiones nullam huiusmodi mitigationem patiuntur. Facultates autem, quae Viam Crucis, Scapulare sancti Ioseph, Chordam sancti Francisci, item pias concosiationes et sodalitia spectant, ab eo tantum Ministro Generali tribuantur in posterum, cui usque adhuc reservatae sunt. IV. Ut officia ritualia, quae de Sanctis et Beatis Ordinis sunt vel ad priva sacra seu devotiones attinent, uni familiae concessa, ab aliis quoque familiis, probante generali aut Capitulo aut Definitorio, adhiberi, nullo intercedente indulto, liceat: idem de aliis omnibus privilegiis in re liturgica, uni familiae tributis, fieri licebit. V. Ut omnes Romanorum Pontificum vel Apostolicae Sedis Litterae, in quibus generatim instituta Franciscalia laudantur, ornantur, defenduntur, etsi ad unius familiae Ministrum Generalem, moderatores ceteros, sodales, datae sint, tamen ad Ministros Generales, moderatores ceteros, sodales aliarum quoque familiarum datae intelligantur.
|
19 Benedict XIII, Litt. Qui pacem. 20 Reg., Cap. III. 21 Ibid. Cap. X. 22 Litt. Merentur, die 2 Ian. 1514. 23 Legenda I, Cap. 15. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |