Textus
In nomine
Domini. Amen
Inter
alia beneficia, quae a largitore nostro Patre misericordiarum (cfr. 2Cor 1,3)
recepimus et quotidie recipimus et unde Christi glorioso
Patri gratiarum actiones magis agere debemus,est de vocatione nostra,
quae quanto perfectior et maior est, tanto magis illi plus debemus. Unde
Apostolus: Agnosce vocationem tuam (cfr. 1Cor 1,26). Factus est nobis Filius Dei via, quam verbo et exemplo (cfr. Ioa
14,6; 1Tim 4,12) ostendit et docuit nos beatissimus pater noster Franciscus,
verus amator et imitator ipsius.
Igitur
considerare debemus, sorores, dilectae, immensa beneficia Dei
in nobis collata, sed inter cetera, quae per servum suum dilectum patrem
nostrum beatum Franciscum in nobis Deus dignatus est operari, non solum post
conversionem nostram, sed etiam dum essemus in saeculi misera vanitate. Nam cum
ipse sanctus adhuc non habens fratres nec socios, statim quasi post
conversionem suam, cum ecclesiam Sancti Damiani aedificaret, ubi consolatione divina totaliter visitatus, compulsus est saeculum ex toto
relinquere, prae magna laetitia et illustratione
Spiritus Sancti de nobis prophetavit, quod Dominus postea adimplevit.
Ascendens
enim tunc temporis super murum dictae ecclesiae, quibusdam pauperibus, ibi
iuxta morantibus, alta voce lingua francigena loquebatur: Venite et adiuvate me
in opere monasterii sancti Damiani, quoniam adhuc erunt dominae ibi, quarum
famosa vita et conversatione sancta glorificabitur Pater noster caelestis (cfr.
Mat 5,16) in universa ecclesia sua sancta.
In hoc
ergo considerare possumus copiosam benignitatem Dei in
nobis, qui propter abundantem misericordiam et caritatem suam de nostra
vocatione et electione (cfr. 2Pet 1,10) per santum suum dignatus est ista
loqui. Et non solum de nobis ista pater noster beatissimus
Franciscus prophetavit, sed etiam de aliis, quae venturae erant in vocatione
sancta, in qua Dominus nos vocavit.
Quanta ergo sollicitudine quantoque studio mentis et corporis
mandata Dei et patris nostri servare debemus ut cooperante Domino talentum
multiplicatum reddamus! Ipse enim Dominus non solum posuit nos ut formam aliis
in exemplum et speculum, sed etiam sororibus nostris, quas ad
vocationem nostram Dominus advocabit, ut et ipsae sint conversantibus in mundo
in speculum et exemplum. Cum igitur nos vocaverit Dominus ad
tam magna, ut in nobis se valeant speculari quae aliis in speculum sunt et
exemplum, tenemur multum benedi-cere Deum et laudare et ad benefaciendum in
Domino confortari amplius. Quapropter, si secundum
formam praedictam vixerimus, exemplum nobile aliis relinquemus (cfr. 2Mac
6,28.31) et aeternae beatitudinis bravium labore brevissimo acquiremus.
Postquam
altissimus Pater caelestis per misericordiam suam et gratiam cor meum dignatus
est illustrare, ut exemplo et doctrina beatissimi patris nostri Francisci
poenitentiam facerem, paulo post conversionem ipsius, una cum paucis sororibus
quas Dominus mihi dederat paulo post conversionem meam, obedientiam voluntarie
sibi promisi sicut Dominus lumen gratiae suae nobis
contulerat per eius vitam mirabilem et doctrinam. Attendens autem beatus
Franciscus quod essemus fragiles et debiles secundum corpus, nullam tamen
necessitatem, paupertatem, laborem, tribulationem vel vilitatem et contemptum
saeculi recusabamus, immo pro magnis deliciis reputabamus sicut exemplis
sanctorum et fratrum suorum examinaverat nos frequenter, gavisus est multum in
Domino; et ad pietatem erga nos motus, obligavit se
nobis per se et per religionem suam habere semper de nobis tanquam de fratribus
suis curam diligentem et sollicitudinem specialem.
Et sic de
voluntate Dei et beatissimi patris nostri Francisci
ivimus ad ecclesiam Sancti Damiani moraturae, ubi Dominus in brevi tempore per
misericordiam suam et gratiam nos multiplicavit, ut impleretur quod Dominus
praedixerat per sanctum suum. Nam antea steteramus in loco alio, licet
parum.
Postea scripsit nobis formam vivendi et maxime ut in sancta
paupertate semper perseveraremus. Nec fuit contentus in vita sua
nos hortari multis sermonibus (cfr. Act 20,2) et exemplis ad amorem
sanctissimae paupertatis et observantiam eiusdem, sed plura scripta nobis
tradidit, ne post mortem suam ullatenus declinaremus
ab ipsa, sicut et Dei Filius, dum vixit in mundo ab ipsa sancta paupertate
numquam voluit declinare. Et beatissimus pater noster Franciscus, eius vestigia
(cfr. 1Pet 2,21) imitatus, sanctam paupertatem suam, quam
elegit per se et per suos fratres, exemplo suo et doctrina, dum vixit, ab ipsa
nullatenus declinavit.
Considerans
igitur, ego Clara, Christi et sororum pauperum monasterii Sancti Damiani
ancilla, licet indigna, et plantuncula sancti patris,
cum aliis meis sororibus, tam altissimam professionem nostram et tanti patris
mandatum, fragilitatem quoque aliarum, quam timebamus in nobis post obitum
sancti patris nostri Francisci, qui erat columna nostra et unica con-solatio
post Deum et firmamentum (cfr. 1Tim 3,15), iterum atque iterum voluntarie nos
obligavimus dominae nostrae sanctissimae paupertati, ne
post mortem meam sorores, quae sunt e quae venturae sunt, ab ipsa valeant
ullatenus declinare.
Et sicut
ego studiosa et sollicita semper fui sanctam paupertatem, quam Domino et patri nostro beato Francisco promisimus, observare et ab aliis
facere observari, sic teneantur usque in finem illae quae mihi succedent in
officio sanctam paupertatem cum Dei auxilio observare et facere observari. Immo
etiam ad maiorem cautelam sollicita fui a domino papa
Innocentio, sub cuius tempore coepimus, et ab aliis successoribus suis nostram
professionem sanctissimae paupertatis, quam Domino et beato patri nostro
promisimus, eorum privilegiis facere roborari, ne aliquo tempore ab ipsa
declinaremus ullatenus.
Quapropter,
flexis genibus et utroque homine inclinato, sanctae matri Ecclesiae Romanae,
summo pontifici et praecipue domino cardinali, qui religioni Fratrum Minorum et
nobis fuerit deputatus, recommendo omnes sorores meas quae sunt et quae
venturae sunt,
ut amore
illius Dei,
qui pauper positus est in praesepio,
pauper vixit in saeculo
et nudus remansit in patibulo,
semper gregi suo pusillo (cfr. Luc 12,32), quem
Dominus Pater genuit in Ecclesia sua sancta, verbo et exemplo beatissimi patris
nostri sancti Francisci insequendo paupertatem et humilitatem dilecti Filii sui et gloriosae Virginis matris suae, sanctam paupertatem,
quam Deo et beatissimo patri nostro sancto Francisco promisimus, faciat
observari et in ipsa dignetur fovere ipsas semper et conservare.
Et sicut
Dominus dedit nobis beatissimum patrem nostrum Franciscum in fundatorem,
plantatorem et adiutorem nostrum in servitio Christi et in his quae Domino et
beato patri nostro promisimus, qui etiam dum vixit
sollicitus fuit verbo et opere semper excolere et fovere nos, plantulam suam,
sic recommendo et relinquo sorores meas, quae sunt et quae venturae sunt,
successori beatissimi patris nostri Francisci et toti religioni, ut sint nobis
in adiutorium proficiendi semper in melius ad serviendum Deo et observandam
praecipue melius sanctissimam paupertatem.
Si vero contingeret aliquo tempore dictas sorores locum dictum
relinquere et ad alium se transferre, praedictam formam paupertatis, quam Deo
et beatissimo patri nostro Francisco promisimus, post mortem meam ubicumque
fuerint, observare nihilominus teneantur.
Sit tamen
sollicita et providens tam illa, quae erit in officio, quam aliae sorores, ne circa supradictum locum de terra acquirant vel recipiant,
nisi quantum extrema necessitas pro horto ad excolenda olera poposcit. Si autem ab aliqua parte pro honestate et remotione
monasterii, ex saepta horti oporteret plus haberi e terra, non permittant plus
acquiri vel etiam recipiant, nisi quantum extrema necessitas poscit. Et illa terra penitus non laboretur nec seminetur, sed semper
solida et inculta permaneat.
Moneo et
exhortor in Domino Jesu Christo omnes sorores meas, quae sunt et quae venturae
sunt, ut semper studeant imitari viam sanctae simplicitatis, humilitatis,
paupertatis ac etiam honestatis sanctae conversationis, sicut ab initio nostrae
conversionis a Christo edoctae sumus et a beatissimo patre nostro
beato Francisco. Ex quibus, non nostris meritis, sed
sola misericordia et gratia largitoris, ipse Pater misericordiarum, tam his qui
longe sunt quam his qui prope sunt, bonae famae sparsit odorem (cfr.
2Cor 1,3; 2,15). Et ex caritate Christi invicem diligentes, amorem, quem intus
habetis, foris per opera demonstretis, ut ex hoc exemplo provocatae sorores
semper crescant in amorem Dei et in mutuam
caritatem.
Rogo
etiam illam quae erit in officio sororum, ut magis studeat praeessse aliis
virtutibus et sanctis moribus quam officio, quatenus eius exemplo provocatae
sorores suae, non tantum ex officio obediant, sed
potius ex amore. Sit etiam provida et discreta circa sorores suas, sicut bona
mater erga filias suas, et praecipue ut de eleemosynis quas Dominus dabit, eis
secundum necessitatem uniuscuiusque studeat providere. Sit
etiam tam benigna et communis, ut secure possint manifestare necessitates suas
et recurrere ad eam omni hora confidenter, sicut eis videbitur expedire,
tam pro se quam pro sororibus suis.
Sorores vero quae sunt subditae recordentur quod propter Deum
abnegaverunt proprias voluntates. Unde volo quod obediant suae
matri, sicut promiserunt Domino, sua spontanea voluntate, ut mater earum videns
caritatem, humilitatem et unitatem quam invicem habent, omne onus quod de
officio tolerat, levius portet, et quod molestum est et amarum, propter earum
sanctam conversationem, ei in dulcedinem convertatur.
Et quoniam arcta est via et semita, et angusta est porta
per quam itur et intratur ad vitam, et pauci sunt qui ambulant et intrant per
eam (cfr. Mat 7,13.14). Et si aliqui sunt qui ad tempus ambulant per eam,
paucissimi sunt qui perseverant in ea. Beati
vero quibus datum est ambulare per eam et perseverare usque un finem
(cfr. Ps 118,1; Mat 10,22).
Caveamus
ergo, quod si per viam Domini intravimus, quod culpa
nostra et ignorantia, aliquo tempore ab ipsa nullatenus declinemus, ne tanto
Domino et suae Virgini matri et patri nostro beato Francisco, Ecclesiae
triumphanti et etiam militanti iniuriam defera-mus. Scriptum est enim: Maledicti qui declinant a mandatis
tuis (cfr. Ps 118,21).
Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini
nostri Jesu Christi (cfr. Eph 3,14), suffragantibus meritis gloriosae Virginis
sanctae Mariae matris eius et beatissimi patris nostri Francisci et omnium
sanctorum, ut ipse Dominus, qui dedit bonum principium, det incrementum (cfr.
1Cor 3,6.7), det etiam finalem perseverantiam. Amen.
Hoc scriptum, ut melius debeat observari, relinquo vobis,
carissimis et dilectis sororibus meis, praesentibus et venturis, in signum
benedictionis Domini et beatissimi patris nostri Francisci et benedictionis
meae, matris et ancillae vestrae.
Explicit
Testamentum beatae Clarae virginis.
|