|
Prima epistola Agneti
Venerabili et sanctissimae virgini, dominae Agneti, filiae excellentissimi ac
illustrissimi regis Bohemiae, Clara, indigna famula Jesu Christi et ancilla
inutilis dominarum inclusarum monasterii Sancti Damiani, sua ubique subdita et
ancilla, recommendationem sui omnimodam cum reverentia speciali aeternae
felicitatis gloriam adipisci (cfr. Sir 50,5 ).
Vestrae sanctae conversationis et vitae honestissimam famam, quae non solum
mihi, sed fere in toto est orbe terrarum egregie divulgata, gaudeo
plurimum in Domino et exsulto (Hab 3 ,18); de quo non tantum ego
singularis valeo exsultare, sed universi qui faciunt et facere desiderant
servitium Jesu Christi.
Hinc est quod, cum perfrui potuissetis prae ceteris pompis et honoribus et
saeculi dignitate, cum gloria excellenti valentes inclito Caesari legitime
desponsari, sicut vestrae ac eius excellentiae decuisset, quae omnia
respuentes, toto animo et cordis affectu magis sanctissimam paupertatem et
corporis penuriam elegistis, sponsum nobilioris generis accipientes, Dominum
Jesum Christum, qui vestram virginitatem semper immaculatam custodiet et
illaesam.
Quem cum amaveritis casta estis, cum tetigeritis mundior efficiemini, cum
acceperitis virgo estis; cuius possibilitas fortior, generositas celsior, cuius
aspectus pulchrior, amor suavior et omnis gratia elegantior.
Cuius estis iam amplexibus adstricta, qui
pectus vestrum ornavit lapidibus pretiosis et vestris auribus tradidit
inaestimabiles margaritas.
Et totam circumdedit vernantibus atque coruscantibus gemmis atque vos coronavit
aurea corona signo sanctitatis expressa (Sir 45 ,14 ).
Ergo, soror carissima, immo domina veneranda nimium quia sponsa et mater
estis et soror (cfr. 2Cor 11,2; Mat 12,50) Domini mei Jesus Christi,
virginitatis inviolabilis et paupertatis sanctissimae vexillo resplendentissime
insignita, in sancto servitio confortamini pauperis Crucifixi ardenti desiderio
inchoato, qui pro nobis omnibus crucis sustinuit passionem (Heb
12,2), eruens nos de potestate principis tenebrarum (Col 1,13),
qua ob transgressionem primi parentis vincti vinculis tenebamur, et nos
reconcilians (2Cor 5,18) Deo Patri.
O beata paupertas, quae diligentibus et amplexantibus eam divitias praestat
aeternas!
O sancta paupertas, quam habentibus et desiderantibus a Deo caelorum regnum
(cfr. Mat 5 ,3 ) promittitur et aeterna gloria vitaque beata procul dubio
exhibetur.
O pia paupertas, quam Dominus Jesus Christus, qui caelum terramque regebat et
regit, qui dixit etiam et sunt facta (Ps 32,9; 148,5), dignatus
est prae ceteris amplexari!
Vulpes enim foveas, inquit, habent et volucres caeli nidos,
Filius autem hominis, id est Christus, non habet ubi caput reclinet (Mat
8,20), sed inclinato capite tradidit spiritum (Ioa 19,30).
Si ergo tantus et talis Dominus in uterum veniens virginalem, despectus, egenus
et pauper in mundo voluit apparere,
ut homines, qui eram pauperrimi et egeni, caelestis pabuli sufferentes nimiam
egestatem, efficerentur in illo divites regna caelestia possidendo, exsultate
plurimum et gaudete (cfr. Hab 3 ,18), repletae ingenti gaudio et
laetitia spiritali,
quia, cum vobis magis placuisset contemptus saeculi quam honores, paupertas
quam divitiae temporales et magis thesauros in caelo recondere quam in
terra, ubi nec rubigo consumit nec tinea demolitur et fures non
effodiunt nec furantur (Mat 6,20), merces vestra copiosissima est in
caelis (Mat 5,12), et fere digne meruistis soror, sponsa et mater
(cfr. 2Cor 11,2; Mat 12,50) altissimi Patris Filii et gloriosae Virginis
nuncupari.
Credo enim firmiter vos novisse quod regnum caelorum nonnisi pauperibus
(cfr. Mat 5 ,3 ) a Domino promittitur et donatur, quia dum res diligitur
temporalis fructus amittitur caritatis; Deo et mammonae deservire non
posse, quoniam aut unus diligitur et alter odio habetur et aut
uni serviet alterum contemnet (cfr. Mat 6,24); et vestitum cum nudo
certare non posse, quia citius ad terram deicitur qui habet unde teneatur et
gloriosum manere in saeculo et illic regnare cum Christo, et quoniam ante foramen
acus poterit transire camelus, scandere quam dives caelica regna
(cfr. Mat 19,24).
Ideo abiecistis vestimenta, videlicet divitias
temporales, nec luctanti succumbere penitus valeretis, ut per arctam viam
et angustam portam (cfr. Mat 7,13 -14 ) possitis regna caelestia
introire.
Magnum
quippe ac laudabile commercium: relinquere temporalia pro aeternis, promereri
caelestia pro terrenis, centuplum pro uno recipere
ac beatam vitam perpetuam possidere (cfr. Mat 19,29).
Quapropter vestram excellentiam et sanctitatem duxi, prout
possum, humilibus precibus in Christi visceribus (cfr. Phip 1,8) supplicandam, quatenus in eius sancto servitio confortari
velitis, crescentes de bono in melius, de virtutibus in virtutes (cfr.
Ps 83 ,8), ut cui toto mentis desiderio deservitis,
dignetur vobis optata praemia elargiri.
Obsecro etiam vos in Domino, sicut possum, ut me vestram
famulam, licet inutilem, et sorores ceteras vobis devotas mecum in monasterio
commorantes habere velitis in sanctissimis vestris orationibus
(cfr. Rom 15 ,30) commendatas, quibus
subservientibus mereri possumus misericordiam Jesu Christi, ut pariter una
vobiscum sempiterna mereamur perfrui visione.
Valete in Domino et oretis pro (cfr. 1The 5 ,25
) me.
|