|
Secunda epistola Agneti
Filiae Regis
regum, ancillae Domini dominantium (cfr. Ap 19,16; 1Tm 6,15), sponsae dignissimae Jesu Christi et ideo reginae
praenobili dominae Agneti, Clara, pauperum dominarum ancilla inutilis et
indigna, salutem et semper in summa vivere paupertate
Gratias ago gratiae largitori, a quo omne datum optimum et
omne donum perfectum (Tg 1,17) creditur emanare, quod te tantis virtutum
titulis decoravit et tantae perfectionis insigniis illustravit, ut, perfecti
Patris (cfr. Mt 5,48) effecta diligens imitatrix, perfecta fieri merearis, ne oculi sui aliquid in te videant imperfectum
(cfr. Sl 138,16).
Haec est
illa perfectio, qua te sibi Rex ipse in aethereo
thalamo sociabit, ubi sedet stellato solio gloriosus, quod terreni regni
fastigia vilipendens et oblationes imperialis coniugii parum dignas, aemula
sanctissimae paupertatis effecta in spiritu magnae humilitatis et ardentissimae
caritatis eius adhaesisti vestigiis, cuius meruisti connubio copulari.
Cum vero noverim te virtutibus oneratam, parcens prolixitati
verborum nolo verbis superfluis onerare, licet tibi nihil superflui videatur ex illis de
quibus posset tibi aliqua consolatio provenire. Sed quia unum
est necessarium (Luc 10,42), hoc unum obtestor et moneo per amorem illius,
cui te sanctam et beneplacentem hostiam (cfr. Rom 12,1) obtulisti, ut tui memor propositi velut altera Rachel
tuum semper videns principium, quod tenes teneas, quod facis facias nec dimittas
(cfr. Cant 3,4), sed cursu concito, gradu levi, pedibus inoffensis ut etiam
gressus tui pulverem non admittant, secura gaudens et alacris per tramitem
caute beatitudine gradiaris, nulli credens, nulli consentiens, quod te vellet
ab hoc proposito revocare, quod tibi poneret in via scandalum
(cfr. Rom 14,13), ne in illa perfectione, qua Spiritus
Domini te vocavit, redderes Altissimo vota tua (Ps 49,14).
In hoc
autem, ut mandatorum Domini securius viam (cfr. Ps 118,32)
perambules, venerabilis patris nostri fratris nostri Heliae, generalis ministri,
consilium imitare; quod praepone consiliis ceterorum et reputa tibi carius omni
dono. Si quis vero aliud tibi dixerit, aliud tibi
suggesserit, quod perfectionem tuam impediat, quod vocationi divinae contrarium
videatur, etsi debeas venerari, noli tamen eius consilium imitari, sed pauperem
Christum virgo pauper amplectere.
Vide
contemptibilem pro te factum et sequere, facta pro ipso contemptibilis in hoc
mundo. Sponsum tuum prae filiis hominum speciosum (Ps 44,3), pro salute
tua factum virorum vilissimum, despectum, percussum et toto corpore
multipliciter flagellatum, inter ipsas crucis angustias morientem, regina
praenobilis, intuere, considera, contemplare, desiderans imitari.
Cui si compateris conregnabis, condolens congaudebis, in
cruce tribulationis commoriens (cfr. 2Tim 2,11.12; Rom
8,17) cum ipso in sanctorum splendoribus (Ps 109,3) mansiones aethereas
possidebis et nomen tuum in libro (vitae) (Phip 4,3; Apoc 3,5)
notabitur futurum inter homines gloriosum. Propter
quod in aeternum et in saeculum seculi regni caelestis gloriam pro terrenis et
transitoriis, aeterna bona pro perituris participes et vives in saecula
saeculorum.
Vale,
carissima soror et domina, propter Dominum tuum sponsum; et me cum sororibus
meis, quae gaudemus de bonis Domini, quae in te per suam gratiam operatur,
stude tuis devotis orationibus Domino commendare (Act 14,22). Sororibus
etiam tuis nos plurimum recommenda.
|