|
Quarta epistola Agneti
Animae
suae dimidiae et praecordialis amoris armariae singularis, illustri reginae,
Agni Regis aeterni sponsae, dominae Agneti, matri suae carissimae ac filiae
inter omnes alias speciali, Clara, indigna Christi famula et ancilla inutilis
ancillarum eius commorantium in monasterio Sancti Damiani de Assisio, salutem
et cum reliquis sanctissimis virginibus ante thronum Dei
et Agni novum cantare canticum et quocumque ierit Agnum sequi
(Apoc 14,3-4).
O mater et filia, sponsa (cfr. Mat 12,50); 2Cor 11,2) Regis omnium saeculorum, et si tibi non scripsi
frequenter, prout anima tua et mea pariter desiderat et peroptat aliquatenus,
non mireris nec credas ullatenus incendium caritatis erga te minus ardere
suaviter in visceribus matris tuae. Hoc est impedimentum defectus nuntiorum et
viarum pericula manifesta. Nunc vero scribens caritati tuae
congaudeo et exsulto tibi in gaudio spiritus (cfr. 1The 1,6), sponsa Christi, quia velut altera virgo sanctissima,
sancta Agnes, Agno immaculato (1Pet 1,19), qui tollit peccata mundi
(Ioa 1,29), es mirifice desponsata, sumptis omnibus vanitatibus huius
mundi.
Felix
certe cui hoc sacro datur potiri convivio, ut ei adhaereatur totis cordis
praecordiis, cuius pulchritudinem omnia beata caelorum agmina incessabiliter
admirantur, cuius affectus afficit, cuius contemplatio reficit, cuius implet
benignitas, cuius replet suavitas, cuius memoria lucescit suaviter, cuius odore
mortui reviviscent, cuius visio gloriosa beatificabit omnes cives supernae
Jerusalem: quae cum sit splendor aeternae gloriae (Heb 1,3), candor
lucis aeternae et speculum sine macula (Sap 7,26). Hoc
speculum quotidie intuere, o regina, sponsa Jesu Christi, et in eo faciem tuam
iugiter speculare, ut sic totam interius et exterius te adornes amictam circumdatamque
varietatibus (Ps 44,10), omnium virtutum floribus et vestimentis pariter
adornata, sicut decet, filia et sponsa carissima summi Regis. In hoc autem
speculo refulget beata paupertas, sancta humilitas et ineffabilis caritas,
sicut per totum speculum poteris cum Dei gratia contemplari.
Attende, inquam, principium huius speculi
paupertatem positi siquidem in praesepio et in panniculis involuti (cfr.
2,12). O miranda humilitas, o stupenda paupertas! Rex
angelorum Dominus caeli et terrae (cfr. Mat 11,25) in praesepio
reclinatur! In medio autem speculi considera humilitatem, saltem beatam
paupertatem, labores innumeros ac poenalitates quas sustinuit pro redemptione
humani generis. In fine vero eiusdem speculi contemplare ineffabilem caritatem,
qua pati voluit in crucis stipite et in eodem mori omni mortis genere
turpiori.
Unde
ipsum speculum, in ligno crucis positum, hic consideranda transeuntes monebat
dicens: O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus (Lam 1,12); respondeamus, inquit,
ei clamanti et eiulanti una voce, uno spiritu: Memoria memor ero et tabescet
in me anima meã (Lam 3,20). Huius igitur caritatis ardore accendaris
iugiter fortius, o regina caelestis Regis!
Contemplans insuper indicibiles eius delicias, divitias
et honores perpetuos et suspirando prae nimio cordis desiderio et amore
proclames: Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant
1,3), sponse caelestis! Curram nec deficiam, donec introducas me in cellam
vinariam (Cant 2,4), donec laeva tua sit sub capite meo et
dextera feliciter amplexabitur me (Cant 2,6), osculeris me
felicissimo tui oris osculo (Cant 1,1). In hac contemplatione posita,
habeas memoriam pauperculae matris tuae, sciens quod ego tuam felicem memoriam
descripsi inseparabiliter in tabulis cordis mei (cfr. Prov 3,3; 2Cor
3,3), habens te prae omnibus cariorem.
Quid plura? Sileat in dilectione tua lingua carnis; hoc
inquit et loquatur lingua spiritus. O filia benedicta, quoniam dilectionem,
quam ad te habeo, nullatenus posset exprimere plenius lingua carnis, hoc
inquit quae semiplene scripsi, oro benigne ac devote suscipias, attendens
in eis saltem affectum maternum, quo circa te ac filias tuas caritatis ardore
afficior omni die, quibus me ac filias meas in Christo plurimum recommenda. Ipsae vero filiae meae, sed praecipue virgo prudentissima Agnes,
soror nostra, se tibi et filiabus tuis, quantum possunt, in Domino recommendant.
Vale,
carissima filia, cum filiabus tuis usque ad thronum gloriae
magni Dei (cfr. Tit 2,13) et optate pro nobis
(cfr. 1The 5,25). Latores praesentium carissimos nostros
fratrem Amatum, dilectum Deo et hominibus (cfr. Sir 45,1), et
fratrem Bonaguram caritati tuae, quantum possum, praesentibus recommendo. Amen.
|