Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Clara Assisiensis
Epistolae

IntraText CT - Text

  • Epistola Ermentrudi
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Epistola Ermentrudi

Ermentrudi sorori carissimae Clara Assisias humilis ancilla Jesu Christi, salutem et pacem.
Novi te, o carissima soror, mundi e caeno, opitulante gratia Dei, feliciter aufugisse; quamobrem gaudeo et congratulor tibi ac iterum gaudeo te semitas virtutis cum tuis filiabus strenue calcare.

Esto, carissima, fidelis ei cui promisisti usque ad mortem, ab eodem enim coronaberis laurea vitae.
Brevis est labor hic noster, at merces aeterna; non te confundant strepitus mundi fugientis ut umbra; saeculi fallacis non te dementent inania spectra; ad sibila inferni aures obtura et eius conatus fortis infringe; adversa mala libenter sustine et prospera bona non te extollant: haec enim fidem exposcunt et illa exigunt; quae Deo vovisti fideliter redde et ipse retribuet.

O carissima, caelum suspice quod nos invitat, ac tolle crucem et sequere Christum qui nos praecedit;
etenim post varias et multas tribulationes per ipsum intrabimus in gloriam suam.
Ama ex totis praecordiis Deum et Jesum, Filium eius, pro nobis peccatoribus crucifixum, nec de tua mente unquam excidat eius memoria; fac mediteris iugiter mysteria crucis angoresque matris sub cruce stantis.

Ora et vigila semper.
Et opus quod bene coepisti instanter consumma et ministerium quod assumpsisti in paupertate sancta et humilitate sincera adimple.
Noli pavere, filia, fidelis Deus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis effundet super te et super filias tuas benedictionem suam; et erit auxiliator vester et consolator optimus; redemptor noster est et merces aeterna.

Oremus Deum invicem pro nobis, sic enim altera alterius onus caritatis ferentes leviter adimplebimus legem Christi. Amen.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License