Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Guido Faba
Summa de viciis et virtutibus

IntraText CT - Text

  • .I.   INCIPIT SUMMA DE VICIIS ET EORUM EFFECTIBUS
    • I
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

.I.

 

INCIPIT SUMMA DE VICIIS ET EORUM EFFECTIBUS

 

I

 

[1] In terris a Domino cuilibet est concessum libere voluntatis arbitrium ut unusquisque proprio motu vel fructum penitentie faciat vel edificet ad gehennam. [2] Sicque fit quod in ecclesia militanti non est a iustis separatio impiorum, nec ideo mali quia tollerantur se reputent absolutos: nam Iudas inter electos discipulos morabatur qui fur erat et Dominum prodidit et laqueo se suspendit. [3] Iterum tales quia multitudo sit in causa excusationis materiam non assumant, quia non minus ardebunt qui cum multis ardebunt.

 

[4] Cum autem omnis etas pronior sit ad malum, ut filii prevaricationis se guadeant recepisse per gratiam quod non potuerunt assequi per naturam, de viciis que infestant recipiant magisterium et doctrinam, ut eis cognitis sicut hostes purgentur cum suis ducibus et satellitibus universis.

 

[5] Superbia quippe regina est omnium vitiorum mater et origo peccati et radix cunctorum malorum, scriptura testante qua dicitur initium omnis peccati superbia. [6] Hec de altis polorum abiecta, cum redire unde cecidit nunquam possit, conatur viam claudere ascendenti. [7] Sane cum hec suo morbo cor hominis plenarie ceperit, mox illud vij principalibus vitiis, scilicet: inani gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvie et luxuria, quasi quibusdam suis ducibus nititur devastare. [8] Set contra hec nos Dominus oculo pietatis aspiciens, ad spirituale liberationis prelium septiformis gratie spiritu plenus venit.

 

[9] Verum quia hec singula suas habent soboles, quibus mediantibus exercitum congregant ad interitum populi christiani, enumerando queque percurram ut omnia melius evitentur.

 

[10] De inani gloria inobedientia, iactantia, ipocrisis, pertinatie, contemptiones, discordie et novitatum presumptiones oriuntur.

 

[11] De invidia odium, susuratio, detractio, exultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis nascitur.

 

[12] De ira rixa, tumor mentis, contumelia, clamor, indignatio et blasfemie proferuntur.

 

[13] De tristicia malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa precepta et vagatio mentis erga illicita nascitur.

 

[14] De avaritia proditio, fraus, fallatia, periuria, inquietudo, violentia et contra miseriam obdurationes cordis oriuntur.

 

[15] De ventris ingluvie inepta letitia, scurilitas, immunditia, multiloquium et ebetudo sensus circa intelligentiam propagatur.

 

[16] De luxuria cecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, precipitatio, amor sui, odium Dei, affectus presentis seculi, horror autem vel desperatio futuri temere generatur.

 

[17] In hoc vero opusculo talis observatur ordo et modus attenditur, quoniam omnium principalium vitiorum diffinitiones vel descriptiones invenies primo loco; in secundo autem pro quolibet exordia sex ponuntur, que ab ipsa causa trahunt originem et procedunt; tertio et ultimo loco totidem continuationes et conclusiones cum signis competentibus Exordia imitantur, que rogatus a sociis composui studiose occasione remota libenter eorum intendens profectibus et honori.

 

[18] Si quis forte tam modice intelligentie fueritut dubitare ceperit vel temptando quesierit que utilitas sit in istis, revera talis questio grossa et suppina manifesto iudicio subiaceret, et propter rationes predictas et alias que possunt innumerabiles assignari, hec sub compendio dicta sufficiant, quia malum nisi cognitum evitari non potest.

 

[19] Iterum hec faciunt ad moralem scientiam et satiricam reprehensionem de maioribus ad minores et inter pares locum debitum obtinentes, non solum in clericis verum etiam in laicis cuiuscunque condictionis vel etatis existant.

 

[20] Assumatis itaque singuli studentes et litterati que vestre dilectioni offero animo gratulanti, scientes quod in his secundum utrunque hominem vobis honor immensus et evidens utilitas, quam sollicitudo vestra requirit, dante Domino apparebit.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License