III
EXORDIA ET CONTINUATIONES SUPERBIE.
[1]
Lucifer angelus de celo corruit, quia non sibi humilitas set superbia
habitavit. [1'] Inde est quod humilitatis magistrum tibi
convenit imitari ut supernorum civium gaudium sortiaris.
[2]
A sede propria seculi spoliantur potentes, quoniam in celis humilia Dominus
respicit et in terris. [2'] Hinc est igitur quod si
honoris proprii ac dignitatis vere locum habere desideras et sedem glorie
optinere, superbiam fugias sicut pestem: nam inquinat egregios adiuncta
superbia mores.
[3]
Superbus quasi super ventum in altum tollitur, ut lapsu graviori debite
puniatur. [3'] Proinde est quod non turgidus incedas ut
rana, vel inflatus ut vesica moreris, quia cadit superbus, ut puluis a vento
ducitur et corona eius pedibus conculcatur.
[4]
Inicium peccati et anime perditionis superbia noscitur, per quam virtutes
eiciuntur et vicia cumulantur. [4'] Respicias itaque sic
salutem pariter et honorem, ut vitio superbie superato in medio domus Dei
habitare valeas et gaudere.
[5]
Superbia natione celestis hominum puritatem conatur irrumpere, ut quos nature
consortes invenerit constituat et ruine. [5'] Taliter
siquidem humiliare te satagas sub potentia Ihesu Christi, ut arrogantie macula
virtutum odoribus expiata benedictionem et gratiam invenias sempiternam.
[6]
Superbus recto collo et pingui cervice contra Dominum se elevat, quoniam plenus
est extra furorem et vacuus intus corde mendicat. [6']
Decet ergo ut humiliato capite sub honesto habitu sic incedas, ne te homines
reprehendere possint, vel eterni iudicis sententia condempneris.
[7]
Reprehendere te possumus vehementer, quia sicut dicitur in tali vitio
commoraris, non attendens quod Lucifer corruit etc. Inde
est etc. Et ita predicta poteris competenter singulis exordiis cuiuslibet vicii
adaptare subsequentibus continuationibus et conclusionibus adnotatis.
|