IV
EXORDIA ET CONTINUATIONES INANIS GLORIE.
[1]
Inanis glorie cupidus meritum quod alias promeruit auferente tanto vitio totum
perdit. [1'] Hinc est igitur quod non pro laude humana set
bona conscientia facias opera que sunt Dei.
[2]
Qui felicitatem quesitam in terris invenit, auctorem qui ei tribuit non
requirit. [2'] Inde est quod quicquid facias a Domino
recognoscas et non in terris set in celestibus glorieris.
[3]
Hominem qui est esca vermium de mundana gloria letari non condecet, quoniam
prospera fortuna cum fuerit hec seducit. [3'] Quapropter
non principem tenebrarum set lucis auctorem secteris, sciens quod omnia
secularia sunt transitoria et caduca.
[4]
Fallaces divitie non conferunt iocunditatem quam proferunt, quia nostre mentis
inopiam non repellunt. [4'] Inde est quod in talibus non
debes confidere que possunt occidere non salvare.
[5]
Qui vane gloriatur in seculo veram amittit gloriam in futuro.
[5'] Quare tue fraternitati suadeo ut, cum gloria nostra
nichil sit, quando letari volueris in Domino tantum debeas gloriari.
[6]
Mundum homines cum eorum gloria sicut umbra pertranseunt, quia volentes iniqua
faciunt pro quibus pene perpetue subiacebunt. [6']
Quapropter illa facere studeas que in terris hominibus placeant et angelis in
excelsis.
|