V
EXORDIA ET CONTINUATIONES IRE.
[1]
Mansuetudo per iram amittitur, et dona celestis gratie auferuntur.
[1'] Hinc est igitur quod tue dilectioni suadeo ut,
iracundie furore postposito, tuum animum retinere studeas in quiete: nam virum
stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia.
[2]
Cum ad irascendum curritur, evidenter dementia comprobatur.
[2'] Refrena igitur animi tui motum, dimitte iniuriam et
non properes ad vindictam, quoniam fatuus statim indicat iram suam, qui autem
dissimulat iniuriam callidus est.
[3]
Consilium per iram effunditur, quia cecatur animus et discretio impeditur. [3'] Inde est quod irascendi consuetudinem te decet repellere
si qua vis agere que Deo et hominibus sint accepta.
[4]
Ira impietatis mater dicitur, quia per eam misericordia denegatur.
[4'] Hinc ergo prorumpens ire furor a te cum prudentia
compescatur ne dum ipsa faciente misericordiam subtrahis sine misericordia
puniaris.
[5]
Vir iracundus suscitat rixas quia contristatus eius spiritus animum suum
pulsat. [5'] Proinde est quod si honorem et pacem diligis
vel quietem, per te sapienter ire vitium expurgetur.
[6]
Iracundia cautius evitetur que inimica virtutibus et ianua vitiorum habetur.
[6'] Hinc est quod hunc morbum tibi sanare convenit si
statum et honorem habere desideras atque vitam.
|