Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Guido Faba
Summa de viciis et virtutibus

IntraText CT - Text

  • .I.   INCIPIT SUMMA DE VICIIS ET EORUM EFFECTIBUS
    • VI   EXORDIA ET CONTINUATIONES INVIDIE.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI

 

EXORDIA ET CONTINUATIONES INVIDIE.

 

[1] Invidus de alterius melioratione affligitur, quia prave mentis nequam oculus vitiatur. [1'] Inde est quod delictum correctio subsequatur ne digna pena feriat transgressorem.

 

[2] Invidi debent perpendere quod multe cecitatis noscuntur miserie subiacere. [2'] Rogamus itaque tuam dilectionem ut hoc prospecto ne de alieno profectu doleas vel de proximi letitia contabescas.

 

[3] Qui invidie peste carere desiderat, illam hereditatem diligat quam coheredum numerus non angustat. [3'] Quapropter tibi firmiter cum pura conscientia suademus ut eiectis vitiis tuam personam studeas virtutibus adornare.

 

[4] Ecce quanto dolore invidorum oculi premuntur, quia et ubique si aures haberent de alienis profectibus torquerentur. [4'] Quare cum sola misericordia invidia careat, si felices esse volumus hanc pestem contrariam evitemus.

 

[5] Invidia sibi mendax livoris proprii penas exigit, quia medulitus extuat et animam suam perdit. 5’ Hanc siquidem homo cum prudentia superet, quod fieri melius nunquam potest quam si virtutibus et glorie serviatur.

 

[6] Invidia diaboli mortem intulita quam Christi misericordia effugavit. [6'] Inde est quod membra diaboli eius in hoc malitiam imitantur, quam nos qui sumus de scola Domini fugiamus.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License