VII
EXORDIA ET CONTINUATIONES TRISTITIE.
[1]
Tristitia mortem inducita, cum homo non pro anima dolet set pro infamia se
affligit. [1'] Inde est quod tibi convenit in Deo spem ponere
qui potest omnem insufficientiam adimplere.
[2]
Sicut nullum malum gravius tristitia queritur, ita cordis letitia nullum bonum
gratius invenitur. [2'] Tuam itaque deprecor bonitatem ut
non tristari debeas set gaudere.
[3]
Tristitia multos habet occidere et in ea non potest utilitas inveniri. [3'] Inde est quod te decet ne pereas consolari.
[4]
Letus animus faciem viventis exilarat et spiritus conturbatus ossa tristantis
desiccat. [4'] Gaudeas igitur ne tui dies in
tristitia consumantur.
[5]
Tristitiam habere non poterit qui bene vivere procurabit.
[5'] Inde est quod si tuam vitam mutaveris atque mores,
tristitia de medio auferetur quia nunquam reus animus est securus.
[6]
Compassionis pietas alterius miseriis condolet quia divina ratio taliter
persuadet. [6'] Inde est quod infirmus et pauper
esse debes infirmantibus et egenis.
|