VIII
EXORDIA ET CONTINUATIONES AVARITIE.
[1]
Avarus similis est inferno quia obscurus et crudelis displicet hominibus atque
Deo. [1'] Inde est quod te propensius rogitamus ut tuis
rebus convenienter utaris ne possis tanto vitio reprehendi.
[2]
Miser avarus habundare se asserit ut decentius congreget que reponit.
[2'] Proinde est quod tibi convenit expendere ac vivere
congruenter, et ne dubites de futuris, quia grata superveniet que non
sperabitur hora.
[3]
Avarus nichil possidet set a peccunia possidetur, quia non ea utitur, immo
ipsam custodit ut sibi misero dominetur. [3'] Rogo itaque
dilectionem tuam ut non te rebus set res tibi subicias, sciens quod nichil ex
his tecum portare poteris in extremis.
[4]
Avarus tristis, nudus et famelicus nunquam potest quiescere, quia die noctuque
quomodo cumulet non desinit cogitare. [4'] Hinc est igitur
quod crimen avaricie quod homines sic infestat a vobis velut dolus respuatur.
[5]
Avarus et ydropicus similantur, quia nec unus divitiis nec alter potibus
saciatur. [5'] Cum itaque homines similari non debeant
ratione vitii set virtutis, si nostre cupis amicitie sociari, avaricie
tenacitatem repellas, que tuam famam nititur suis maculis denigrare.
[6]
Religiosi multum avaritiam detestantur et verbis ei detrahunt set factis totis
viribus famulantur. [6'] Inde est quod nec in cappa nigra
vel alba, magna clerica ieiunio vel tonsura confidas, quia licet agni
superficialiter videantur, lupi tales intrinsecus sunt rapaces.
|