Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Guido Faba
Summa de viciis et virtutibus

IntraText CT - Text

  • .I.   INCIPIT SUMMA DE VICIIS ET EORUM EFFECTIBUS
    • X   EXORDIA ET CONTINUATIONES LUXURIE.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

X

 

EXORDIA ET CONTINUATIONES LUXURIE.

 

[1] Sicut per mortem vita corporis tollitur, ita per luxuriam ab homine Deus et vita anime separatur. [1'] Inde est quod tuam dilectionem rogamus, ut hanc inimicam fugere debeas et vitare ut de te statum et honorem valeamus recipere prestolatum.

 

[2] Luxuria corpus inquinat, mentem cecat et sensatos arguit, quia cibus est demonum et omnia mala tractat. [2'] Quare vos ad castitatem moneo et induco, ut non cum impiis ad penam set cum iustis ad gloriam veniatis.

 

[3] Fornicatio et inmunditia generali probatione nullum eximit, set clerum specialiter comprehendit. [3'] Inde est quod cum de sorte Domini simus computati, decet nos caste vivere non solum a malo iuxta dictum apostoli set a mali specie abstinentes, eo profecto quod ad mulierum sexus accessus frequens reprehensibiles exibet clericos.

 

[4] Femina vas Sathane, fetens rosa et dulce venenum dicitur, quia per eius speciem sapiens arguitur et vir electus tanquam a facie diaboli retinetur. [4'] Inde est quod a talibus de meo consilio caveatis, ne possitis earum deceptionibus laqueari.

 

[5] Vires fornicatorum defectum accipiunt, set eorum voluntas et desiderium augmentatur. [5'] Inde est quod unumquemque convenit meditari quid de ipso fiat in die novissimo ut abstineat a peccato.

 

[6] Ocia condecet tollere qui vult luxuriam removere. [6'] Quare te modis omnibus exortamur, ut sic circa tuum officium instare debeas et sollicite laborare, ne illecebrosa Venus suis sagittis mortiferis te invadat, quoniam licet fornicationis labilis sit voluptas, pena tamen non est momentanea set eterna.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License