.II.
INCIPIT SUMMA DE VIRTUTIBUS.
I
[1]
Adaperiat Dominus corda nostra qui aperuit oculos ceci nati, et reseret labia
obmutescentis, qui os Zacharie aperuit prophetantis, et virtus spiritus
Paracliti que venit in discipulos Domini descendere de celorum habitaculo nunc
dignetur, que rore superne gratie nos illustret ut recto gelo et pura
conscientia decorati ei laudes reddamus omni tempore quas tenemur et repleti
suavitate virtutum iugiter possimus in suis mirabilibus delectari.
[2] Cum itaque lingua carnis consonare debeat lingue mentis
et mens nisi vite spiraculo polleat in lege Domini nequeat cogitare, tali
premisso initio quod principium est bonorum et finis ad nostrum secure
propositum accedamus.
[3]
In precedenti quidem parte divina opitulante clementia de vitiis breviter est
notatum, quare de virtutibus supponamus quibus mediantibus incentiuum
delinquendi compescitur et creatura Creatori debite famulatur.
[4] Attende igitur o lector, lege continue, disce serie et
lecta memorie recommenda que tibi de mensa Domini apponuntur, quoniam in hiis
utilitas evidens apparebit, non momentanea set eterna, non vilium divitiarum
set celestium epularum, non tantum ad corporis incrementum verum etiam ad anime
salutiferum nutrimentum.
[5]
Nota ergo studiose et teneas diligenter quod in scripturis quatuor virtutum
genera designantur. [6] Prime sunt pollitice, secunde
purgatorie, tertie iam purgate, quarte vero exemplares merito sunt vocande, de
quibus omnibus et primo de polliticis videamus.
[7]
Pollitice virtutes dicuntur civiles que conveniunt illis qui rem publicam cum
ratione gubernant. [8] Purgatorie conveniunt illis qui
proposuerunt se a secularibus negotiis sequestrare, et vitam ducere innocentem.
[9] Tertie conveniunt illis qui omnia postponentes in
celestium contemplatione versantur. [10]
Quarte in solo Deo consistunt, et ideo exemplares dicuntur, quia cetere
virtutes illas imitari tenentur.
[11]
Prime igitur virtutes molliunt peccatum, secunde auferunt, tertie
obliviscuntur, in quartis nephas est nominari peccatum. [12]
Species autem virtutum sunt septem, quatuor active et tres contemplative.
Active sunt iste; iusticia, fortitudo, temperantia et prudentia. Contemplative sunt iste: fides, spes et caritas. [13]
Quelibet autem virtus cardinalis habet duos oculos principales. Nam iusticia
habet discretionem et rectitudinem, prudentia vero vigilantiam et cautelam,
fortitudo autem constantiam et magnanimitatem, temperantia quoque continentiam
et abstinentiam.
[14]
Iste sunt ille quattuor virtutes que fulgent in capite iusti quasi corona de
lapide precioso, que taliter debent in humani corporis dispositione locari ut
in anteriori parte iusticia preponatur, quia non est nisi de certis iuditium
proferendum; in posteriori parte prudentia, quoniam in dubiis consilium est
habendum; in dextera temperantia est ponenda, quia cavendum est ne
dissolutionem in prosperis paciamur; fortitudo vero in sinistra locetur, quia
in adversis cavendum est diligentissime ne frangamur.
[15]
Respiciat itaque nos Dominus oculo sue maiestatis cum sua pietate benigne et
illos opportuno tempore non deserat quos redemit, ut dono sue misericordie
illustrati per supervenientes virtutes vitia expientur, eiciantur noxia et
salutaria conserventur.
|