III
EXORDIA
ET CONTINUATIONES IUSTICIE
[1]
A Domino nunquam relinquitur qui eius iusticiam operatur.
[1'] Inde est quod vos rogo et conforto et vestre
dilectioni suadeo ut iustum semper iudicium proferatis dicentes de vultu tuo
Domine iudicium meum prodeat et oculi tui videant equitatem.
[2]
Iudex si iustus esse desierit, officium et nomen iudicis recte perdit.
[2'] Rogamus itaque tuam discretionem ut Deum pre oculis
habere debeas in omnibus iudiciis atque factis.
[3]
Nisi adesset iusticia que unicuique ius suum tribuit pro rebus temporalibus,
sepe inter homines seditio et iniuria oriretur. [3']
Proinde est quod illum immitari debemus qui iudex iustus est, fortis et
paciens, tractabilis, pacificus et benignus qui cuilibet secundum opera que
fecerit tribuet in futurum.
[4]
Rectores in manu stateram teneant ut iuste seviant et cum expedit misericordiam
non relinquant. [4'] Quare cum apud Dominum nulla sit
acceptio personarum, ita iudicare tenemini parvulum sicut magnum, sciendo quod
quali mensura messi fuerimus eadem remetietur nobis, cum et de talento credito
teneamur reddere rationem.
[5]
Si cadit iustus erigitur, set impius cum suo semine dispergetur. [5']
Inde est quod cum Christo maneas si casum times et semper desideras permanere.
[6]
Iusticia appellari non poterit quam amore vel timore aliquis violabit.
[6'] Quapropter tibi consulo modis omnibus quibus possum
quatinus nichil sit in mundo tam carum. vel mellifluosum quod te faciat
deviare.
[7]
Etsi pro vestra vita que bona precessit de subsequenti laudabili presumatur,
tamen ad cautelam in quantum possumus vos Deo propicio invitamus ut talem
virtutem curetis studiosius imitari. Nam a Domino etc.
Inde est etc. Et taliter continuabis precedentibus verbis cuiuscunque virtutis
exordia cum consequentibus continuationibus eorundem.
|