IV
EXORDIA ET CONTINUATIONES FORTITUDINIS.
[1]
In adversis fortitudo recte opponitur ne humana fragilitas dissolvatur.
[1'] Inde est quod te consolationem oportet recipere, quia
nullus est qui possit Dei voluntatibus contraire.
[2]
Sicut in prosperis non debet se quisquam extollere, ita decet quemlibet adversa
cum fortitudine tollerare. [2'] Quare te rogamus ut in
talibus cum discretione procedas et cautelam habeas diligentem.
[3]
Longa patientia fortem efficit non tantum grande principium quod resistit.
[3'] Inde est quod perseverare te condecet fortiter et
resistere contrariis pacienter si vitium cupis eicere per virtutem.
[4]
Iob in tribulatione iustus apparuit, quia pacienter per virtutes vitia
effugavit. [4'] Hinc est igitur quod tollerantiam
habeas in omnibus benedicens Dominum cuius sunt universa.
[5]
Tobias angelum Domini recipere in domum promeruit, quia contumelias et
afflictiones benigne sustinuit, et Deum in membris suis de propria substantia
honoravit. [5'] Cuius vita et exemplo suffulti omni
tempore Creatori nostro placere totis viribus studeamus et grata servitia
exhibere ut cum tempus messionis advenerit Domino dispensante centuplum
recipere mereamur.
[6]
Qui comminari voluerit dum patietur in terris, Dominum cuius exemplum
contempnit sibi contrarium sentiet in excelsis. [6']
Quapropter magnanimus esto, et fiduciam securitatem magnificentiam constantiam
et pacientiam teneas ne imbecillis mundi pericula pertimescas.
|