VI
EXORDIA ET CONTINUATIONES PRUDENTIE.
[1]
Prudentia queque circumspicit et in dubiis sine consilio non procedit. [1’]
Inde est quod te ortamur ut hanc virtutem in tuis dictis factis et negotiis
immiteris.
[2]
Serpens suum caput prudenter conservat, et homo Christo suo capiti reverenter
obediat. [2’] Inde est quod serpentis tibi convenit sequi
prudentiam, et in hoc naturam angelicam immitari.
[3]
Per prudentiam inter bonum et malum ad invicem discernitur, ut de bonis melius
et de malis minus deterius eligatur. [3’] Proinde est quod
tibi super consultatione tua tale damus responsum, ut potius incurras periurium
quam adulterium committas vel aliud quod gravius sit peccatum, si circumplexus
es quod adulterio evadere nunquam possis.
[4]
Consilia debent actus precedere, quia primum decet discernere et secundario
exercere. [4’] Inde est quod palpebre tue
precedant gressus tuos, et post consilium acceleres factum, et illius rei non
postmodum penitebis.
[5]
Sua dignitate alliciat prudentia singulos et post se trahat quasi lucerna
splendida universos. [5’] Quapropter eam amice studiose
sequaris, ut opera tua coram hominibus luceant et Deo que feceris sint accepta.
[6]
Prudentia omnia tempora previdet ut casus nocituros evitet.
] Quare sine ipsa non ambules ullo modo, ut cuncta cedant
tibi prospera et iocunda.
|