VIII
EXORDIA
ET CONTINUATIONES SPEI.
[1]
In se sperantibus Deus non deerit, quia plenus misericordia semper erit.
[1’] Cum itaque Dei misericordia omnem. superet
multitudinem peccatorum, ad eum secure redeas pro salute.
[2]
Qui sperat in Domino prosperabitur et in eius divitiis nutrietur.
[2’] Inde est quod sperare debes in Domino et facere
bonitatem, ut manentem adire valeas civitatem, ubi angelorum pane saciaberis in
eternum.
[3]
In supernis spes nostra extenditur, ubi non terrena set celestis hereditas
perpetuo possidetur. [3’] Ad hanc igitur festinemus
accedere et que nos impediunt dimittere non tardemus, ut spes nostra suo
desiderio non fraudetur, set in Abrahe sinu confidentes anime requiescant.
[4]
Spes morientium Deus de alto descendit polorum, ut homo secure ascenderet ad
gaudia angelorum. [4’] Inde est quod non debetis ignorare
de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent,
quoniam omnes mortui resurgent et secundum opera sua recipiet unusquisque.
[5]
Non debet aliquis de Deo presumere nec etiam desperare, set potius bona facere
et spem dare. [5’] Attende igitur et non timeas set
confidas, quia peccatrici Dominus dixit dimissa sunt tibi peccata, quod quia
Iudas non inspexit laqueo se suspendit.
[6]
Spe quod optatur attenditur, et nunquam deficiet quod prebetur.
[6’] Noveris itaque quod gaudium bonis est paratum, et eis
non deficiet in eternum.
|