IX
EXORDIA ET CONTINUATIONES CARITATIS.
[1]
Caritas Dei animam pro omnibus posuit, quam habere non poterit qui pietatis
viscera necessitatem patientibus denegabit. [1’]
Inde est quod Deum tenemur diligere, quoniam prior nos dilexit, ut scriptura
testatur, et de bonis nostris debemus indigentibus subvenire.
[2]
Perfecta caritas timorem eicit et in mutua dilectione consistit.
[2’] Rogo te itaque ut ex toto corde tuo et mente diligas
Deum, quia prior dilexit nos, et proximum ut te ipsum sciens quod perfecta
caritas foras mittit timorem.
[3]
Deus est caritas ut scriptura testatur, et qui in caritate permanet in Deo coronabitur.
[3’] Labora igitur ad caritatem habendam que, sicut
dicitur et est verum, multitudinem operit peccatorum.
[4]
Quicquid homo facit ad nichilum redigitur quia totum, si caritatem non
habuerit, amittetur. [4’] Quapropter, ut opera que tu
facis fructum senciant condecentem, ad habenda huius virtutis merita non
retardes.
[5]
Quod in terris caritative tribuitur, in celis coram Domino presentatur.
[5’] Non igitur te peniteat de tua substantia quam
pauperibus tribuisti, quia quod uni ex minimis eius fecistis, sibi factum esse
specialiter protestatur.
[6]
Quidam angelos hospites meruerunt accipere pro elimosinis quas ex caritate voluerunt
pauperibus errogare. [6’] Inde est quod in elimosinis
studeas et hospitalitatem frequentes, quia hec omnia tibi fructum centuplum
afferent in futurum.
|