| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Guido Faba Summa de viciis et virtutibus IntraText CT - Text |
|
|
|
III
EXORDIA ET CONTINUATIONES SUPERBIE.
[1] Lucifer angelus de celo corruit, quia non sibi humilitas set superbia habitavit. [1'] Inde est quod humilitatis magistrum tibi convenit imitari ut supernorum civium gaudium sortiaris.
[2] A sede propria seculi spoliantur potentes, quoniam in celis humilia Dominus respicit et in terris. [2'] Hinc est igitur quod si honoris proprii ac dignitatis vere locum habere desideras et sedem glorie optinere, superbiam fugias sicut pestem: nam inquinat egregios adiuncta superbia mores.
[3] Superbus quasi super ventum in altum tollitur, ut lapsu graviori debite puniatur. [3'] Proinde est quod non turgidus incedas ut rana, vel inflatus ut vesica moreris, quia cadit superbus, ut puluis a vento ducitur et corona eius pedibus conculcatur.
[4] Inicium peccati et anime perditionis superbia noscitur, per quam virtutes eiciuntur et vicia cumulantur. [4'] Respicias itaque sic salutem pariter et honorem, ut vitio superbie superato in medio domus Dei habitare valeas et gaudere.
[5] Superbia natione celestis hominum puritatem conatur irrumpere, ut quos nature consortes invenerit constituat et ruine. [5'] Taliter siquidem humiliare te satagas sub potentia Ihesu Christi, ut arrogantie macula virtutum odoribus expiata benedictionem et gratiam invenias sempiternam.
[6] Superbus recto collo et pingui cervice contra Dominum se elevat, quoniam plenus est extra furorem et vacuus intus corde mendicat. [6'] Decet ergo ut humiliato capite sub honesto habitu sic incedas, ne te homines reprehendere possint, vel eterni iudicis sententia condempneris.
[7] Reprehendere te possumus vehementer, quia sicut dicitur in tali vitio commoraris, non attendens quod Lucifer corruit etc. Inde est etc. Et ita predicta poteris competenter singulis exordiis cuiuslibet vicii adaptare subsequentibus continuationibus et conclusionibus adnotatis.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |