Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Guido Faba
Summa de viciis et virtutibus

IntraText CT - Text

  • .I.   INCIPIT SUMMA DE VICIIS ET EORUM EFFECTIBUS
    • IV   EXORDIA ET CONTINUATIONES INANIS GLORIE.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

IV

 

EXORDIA ET CONTINUATIONES INANIS GLORIE.

 

[1] Inanis glorie cupidus meritum quod alias promeruit auferente tanto vitio totum perdit. [1'] Hinc est igitur quod non pro laude humana set bona conscientia facias opera que sunt Dei.

 

[2] Qui felicitatem quesitam in terris invenit, auctorem qui ei tribuit non requirit. [2'] Inde est quod quicquid facias a Domino recognoscas et non in terris set in celestibus glorieris.

 

[3] Hominem qui est esca vermium de mundana gloria letari non condecet, quoniam prospera fortuna cum fuerit hec seducit. [3'] Quapropter non principem tenebrarum set lucis auctorem secteris, sciens quod omnia secularia sunt transitoria et caduca.

 

[4] Fallaces divitie non conferunt iocunditatem quam proferunt, quia nostre mentis inopiam non repellunt. [4'] Inde est quod in talibus non debes confidere que possunt occidere non salvare.

 

[5] Qui vane gloriatur in seculo veram amittit gloriam in futuro. [5'] Quare tue fraternitati suadeo ut, cum gloria nostra nichil sit, quando letari volueris in Domino tantum debeas gloriari.

 

[6] Mundum homines cum eorum gloria sicut umbra pertranseunt, quia volentes iniqua faciunt pro quibus pene perpetue subiacebunt. [6'] Quapropter illa facere studeas que in terris hominibus placeant et angelis in excelsis.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License